Curtius Georgius Kiesinger
Curtius Georgius Kiesinger (natus die 6 Aprilis 1904 in Albstadt-Ebingen, Virtembergia - obiit die 9 Martii 1988 in Tübingen-Bebenhausen) fuit vir publicus factionis Christianae Democraticae.
Iuventus et Munus
[recensere | fontem recensere]Post scholam finitam Kiesinger Rotovillae seminarium catholicum magistrorum adiit atque ab anno 1925 Tubingae historiae et philosophiae, ab anno 1926 Berolini iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Studio anno 1931 absoluto Kiesinger doctor iurisprudentiae promotus Berolini causidicus laboravit.
Tempore Nazistarum
[recensere | fontem recensere]Februario anni 1933 sodalis factionis Nazistae factus est, sed non collegium Nazistam causidicum neque officia rei publicae petivit, sed repetitor et causidicus sumpti pecuniam suppetivit. Anno 1940, cum miles fieri cogeretur, magistratum in Administerio rerum externarum petivit: Stationes radiophonicas externarum nationum tuebatur atque regebatur. Quo officio ad annum 1945 functus est. Post Nazistas Germaniae victos Kiesinger, quod false tectus vigilis habebatur ad annum 1946 in carcerem missus est. Liberatus Kiesinger iterum repetitor et causidicus, nunc Herbipolis, laboravit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Legatus Dietae foederalis
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1947 Kiesinger sodalis CDU erat, annis 1949 - 1959 atque 1969 - 1980 Kiesinger legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Ibi orator valde dissertus habebatur. Sed hac de causa Conradus Adenauer cancellarius foederalis eum administrum foederalem non nominavit.
Praeses Ministrorum Badeniae-Virtembergia
[recensere | fontem recensere]Itaque Kiesinger, cum Gebhardus Müller, praeses ministrorum Badeniae-Virtembergiae iudex constitutionis electus esset, 17 Decembris 1958 eius successor factus est. Praeses ministrorum universitates Ulmae Constantiaeque condidit. Eo tempore 1960 - 1966 et legatus senatus terrae Stuttgardiae fuit.
Cancellarius
[recensere | fontem recensere]Anno 1966 factio FDP coalitionem foederalem cum CDU reliquit atque Kiesinger 1 Decembris 1966 successor Ludovici Erhard cancellarius Germaniae electus est. Una cum factione SPD rem publicam rexit. Ab anno 1967 Kiesinger et praeses CDU fuit. His annis praesertim de motu studiosorum, de legibus extraordinariis, de annonae difficultatibus agebatur. Electionem anni 1969 CDU vicit, sed SPD cum FDP coalitionem constituit et Gulielmus Brandt successor eius cancellarius foederalis factus est.
Ultimi anni
[recensere | fontem recensere]As annum 1971 Kiesinger praeses CDU fuit et ad usque 1980 legatus dietae foderalis mansit. Apologiam scribere coepit, sed non ultra quam ad annum 1958 advenit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Curtius Georgius Kiesinger spectant. |
- Biographia in pagina LEMO (Museum historicum Germaniae)
- Biographia
Princeps Otho de Bismarck |
Comes Leo de Caprivi |
Princeps Clodovicus zu Hohenlohe-Schillingsfürst |
Princeps Bernhardus de Bülow |
Theobaldus de Bethmann Hollweg |
Georgius Michaelis |
Georgius Comes de Hertling |
Princeps Maximilianus de Baden
Res Publica Wimarii
Fridericus Ebert |
Philippus Scheidemann (praeses ministrorum) |
Gustavus Bauer |
Hermannus Müller |
Constantinus Fehrenbach |
Carolus Iosephus Wirth |
Gulielmus Cuno |
Gustavus Stresemann |
Gulielmus Marx |
Ioannes Luther |
Gulielmus Marx |
Hermannus Müller |
Henricus Brüning |
Franciscus de Papen |
Curtius de Schleicher
Dictatura nazista
Adolphus Hitler |
Iosephus Goebbels |
Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (administer gubernans)
Territorium oeconomicum unitum
Hermannus Pünder (praefectus superior)
Res Publica Foederalis Germaniae
Conradus Adenauer |Ludovicus Erhard |Curtius Georgius Kiesinger |Gulielmus Brandt |Helimutus Schmidt |Helimutus Kohl |Gerardus Schröder |Angela Merkel |Olaus Scholz
Curtius Georgius Kiesinger (CDU) | Gulielmus Brandt (SPD) | Paulus Lücke (CDU) | Ernestus Benda (CDU) | Gustavus Heinemann (SPD) | Horatius Ehmke (SPD) | Franciscus Iosephus Strauß (CSU) | Carolus Schiller (SPD) | Hermannus Höcherl (CSU) | Ioannes Katzer (CDU) | Gerhardus Schröder (CDU) | Georgius Leber (SPD) | Wernerus Dollinger (CDU) | Lauritius Lauritzen (SPD) | Kai-Uwe de Hassel (CDU) | Henricus Windelen (CDU) | Heribertus Wehner (SPD) | Carolus Schmid (SPD) | Bruno Heck (CDU) | Anna Brauksiepe (CDU) | Gerhardus Stoltenberg (CDU) | Curtius Schmücker (CDU) | Ioannes-Georgius Wischnewski (SPD) | Erhardus Eppler (SPD) | Catharina Strobel (SPD) | | |
Reinholdus Maier (FDP) | Gebhardus Müller (CDU) | Curtius Georgius Kiesinger (CDU) | Ioannes Filbinger (CDU) | Lotharius Späth (CDU) | Ervinus Teufel (CDU) | Guntherus Oettinger (CDU) | Stephanus Mappus (CDU) | Winfridus Kretschmann (Foedus 90/Virides) | |
Conradus Adenauer 1950 • Ludovicus Erhard 1966 • Curtius Georgius Kiesinger 1967 • Rainer Barzel 1971 • Helimutus Kohl 1973 • Volfgangus Schäuble 1998 • Angela Merkel 2000 • Anna Margareta Kramp-Karrenbauer 2018 Capsae cognatae: Formula:Ductores factionum Germani | |
- Viri
- Nati 1904
- Mortui 1988
- Alumni Universitatis Tubingensis
- Alumni universitatum et scholarum Berolinensium
- Participes secundi belli mundani
- Cancellarii Germaniae
- Iudices Germaniae
- Legati Dietae Foederalis Germaniae
- Praesides CDU
- Praesides ministrorum Badeniae-Virtembergiae
- Praesides Consilii Foederalis Germaniae