Anses

Anses,[1] vel Asae[2] (Nordice antique sg. ǫ́ss, áss, ás, pl. aesir), in mythologia Nordica sunt dei Asgarthi, unum ex tribus deorum generibus, quorum alii sunt Vani[3] et Alfi.
Deae Asarum Asides[4] vel Asyniae[5] nominantur (Nordice antique sg. ásynja, pl. ásynjur).
Index
[recensere | fontem recensere]Edda Snorronis dicit duodecim Asas esse[6], sed postea quattuordecim enumerat; hi sunt
Sed noti sunt et alii, ut Hermodus qui ad Balderum revocandum ad Helam profectus erat vel Hoenir qui apud Vanos ut obses manet (sicut Nioerdus apud Asas), Modius et Magnius Thori filii etc.
Asides in Edda etiam quattuordecim enumerantur[7]. Hae sunt:
Sed protinus etiam duae adduntur, Sól et Bila, aliaeque bene notae sunt, ut Iduna Bragii uxor et Sigyna Lokii uxor et Sivia Thori uxor.
Fabulae
[recensere | fontem recensere]Fabulae de Asis cunctis aliquot notissimae sunt; bellum contra Vanos Asae gesserant, nullo victore, et obsides dederunt et acceperunt pacis servandae gratia; Balderum amiserunt; in Crepusculo deorum omnes peribunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Helander, Hans: Neo-Latin Literature in Sweden in the Period 1620-1720. Stylistics, Vocabulary and Characteristic Ideas (Upsaliae: 2004), 87. Vel Ansus (op.cit.).
- ↑ Edda Snorronis Sturlaei. Tom. 1, Hafniae 1848, saepe. Sic et Resenius, Edda Islandorum, an. Chr. MCCXV Islandice conscripta per Snorronem Sturlae (Hauniae: typis Henrici Gödiani, 1665). Confer nordens gudar = dii arctōi (Vilborg, Ebbe, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (Holmiae: Norstedts Akademiska Förlag, 2009).
- ↑ Edda Snorronis Sturlaei..., pp. 93. 119, 217.
- ↑ Op. cit., saepe.
- ↑ Resenius, Edda Islandorum...
- ↑ Cap. 20.
- ↑ Cap. 35.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Anses spectant. |
![]() |
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |