Tyr
Appearance
Tyr (Nordice Týr, interdum Ziu) est deus Nordicus, Asarum unus, honestissimus et fidelissimus. Filius Hymir et Frillae igantium secundum Eddam Maiorem est, sed Snorro Sturlaeus in sua Edda Minore eum filium Othini et Friggae esse affirmat.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Edda Snorronis sic de Tyre narrat:
- est adhuc Asa qui Tyr vocalur: hic audacissimus et animosissimus est, victoriaeque inter pugnandum auctor insignis; hunc votis invocare expedit hominibus fortitudini studiosis. Est loquendi formula, qua is, qui ceteros homines antecellit, nec ulla curat objecta impedimenta, ty-hraust appellatur. Idem sapiens fuit, ita ut sapiens quisque ty-spak dicatur. Inter alia exempla animositatis ejus hoc est: quum Asae lupum Fenrerem persuadendo adduxissent, ut vinculum, Gleipnerem, sibi inici pateretur, non prius credidit eos se vinculis exsoluturos, quam manum Tyris, ori lupi immissam, pignori dedissent. Lupus autem, quum eum solvere Asae nollent, manum, qua nunc úlflið (articulus lupi, i. e. carpus) dicitur, mordicus abrupit. Hinc Tyr unimanus est, et pacis inter homines reconciliator minime existimatur[1].
Garmus canis ingens qui mortuos custodiat, in fine saeculorum vinculis solutus cum Tyre pugnet et alter alterum necet[2].
Origines
[recensere | fontem recensere]Nomen Týr 'deum' significat et ex vocabulo Protogermanico tîwaz provenit, et id ipsum ex vocabulo Protoindoeuropaeo dyeus quod deus principalis primum fuit et praecursor Dios in mythologia Graeca et Dyaus Pitar in religione Vedica.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]