Antaeus
Antaeus (Graece Ἀνταῖος) in mythologia Graeca est gigas, filius Terrae (Graece Gaea) et Neptuni (Graece Poseidon), Libyam[1] incolens. Immanibus viribus, a Terra matre acceptis, utebatur ad vicinos et hospites luctatione necandos. Nam e capitibus victorum templum patri Neptuno exstruere cupiebat. Leones quoque venabatur, quorum pelle vestiretur, carne vescaretur. Non mirum itaque, si Hercules, ad Hesperidum hortos iter faciens, cum eo luctatus est: nam talibus monstris terras liberare contendebat. Primo non contigit Alcidi gigantem vincere, nam quotienscumque cadens terram matrem attigerat, renovatas vires filio Antaeo praebebat. Postquam intellexit, Hercules gigantem amplexus, potenti nodo bracchiorum a solo sublevavit ac terram frustra petentem Antaeum suffocavit.
Tumulum quo prope Tinge humatus est Mauri postea viatoribus ostendere solebant ; at Quintus Sertorius, cum in ea regione circa 82/81 a.C.n. militabat, de veracitate fabulae dubitans corpus gigantis effodisse atque postquam sexaginta cubituum (id est circiter 27 metrorum) esse comperit rursus sepelisse dicitur. Quae saltem in libro hodie deperdito narravit historicus idemque rex Maurorum Iuba II qui et ipse gloriabatur ab Hercule et Antaei uxore, Tinga, maiores suos originem traxisse[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Apud antiquos Libya non tam certam regionem designat quam Africam Septentrionalem, Aegypto excepta.
- ↑ Plutarchus, Sertorius IX. Strabo XVII.3.8 qui hanc fabulam apud quendam historicum Romanum, Gabinium nomine, invenisse scribebat.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Apollodori bibliotheca II,5,11.
- Diodorus Siculus, libro primo Bibliothecae Historicae 21.4
- Hyginus mythographus Fabulae, 31.
- Lucanus libro quarto Pharsaliae versibus 589-655.
- Pindarus Isthmica IV,52.
- Plutarchus, Vitae Parallelae: Sertorius, capitulo nono.
- Strabo, Geographica XVII.3.8
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Antaeum spectant. |