Antipater (Herodis Magni pater)
Antipater (mortuus 43 a.C.n.) fuit vir nobilis Idumaeus, strenuus et fortis, qui dum Hyrcani II partes adversus fratrem Aristobulum II (qui de regno in Iudaea inter se certabant) suscipit, in primis etiam patrocinio Romanorum semper adfectando ad maximam potentiam pervenit atque ita filio Herodi viam ad regnum Iudaeorum stravit.
Nam postquam anno 63 a.C.n. Pompeio persuasit ut expugnatis Hierosolymis summum sacerdotium Hyrcano redderet nec Iudaeam novae provinciae Syriae assignaret, adstantium Romanorum consiliis adsentiri non desiit ac sine damno a Pompeio ad Caesarem, a Caesare ad Gaium Cassium transiit. Ita paulatim potentia augebatur et titulos sibi et filiis Phasaeli Herodique cumulabat eo magis quod Hyrcanus ignava indole erat et Idumaeorum militum exercitum sibi devotorum ad manum habebat.
At simul multis Iudaeis maximo odio erat quia Idumaei secundo saeculo tantum a Iohanne Hyrcano I ad iudaismum conversi erant ː "semiiudaeum" esse Antipatrum existimabant et indignabantur quod sub specioso nomine Hyrcani II ipse Hierosolymis regnaret. Nec mirum igitur si Antipater anno 43 a.C.n. inter civilia bella Romanorum ab amico quodam Hyrcani, Malicho nomine, interfectus est. Nihilominus potentiam suam et Romanorum societatem filiis velut hereditatem reliquit. Paulo post ipso Cassio milites ministrante Herodes mortem patris ulcisci potuit.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Flavius Iosephus, libro primo de Bello Iudaico 123-226
- ̽libro quarto decimo Antiquitatum Iudaicarum 8-284
Si vis plura legere.
[recensere | fontem recensere]- Mireille Hadas-Lebel, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009