Aristobulus II
Aristobulus II (natus circa 100 a.C.n., mortuus 49 a.C.n.) fuit summus sacerdos et rex Iudaeorum ab anno 67 ad annum 63 a.C.n. Quo anno cum fratre Hyrcano de regno armis contendebat donec Pompeius illo tempore cum Tigrane rege bellum gerens Iudaeam intravit atque litem decidit ː summam potestatem (sub Romanorum patrocinio) in Iudaea Hyrcano reddebat et Aristobulum cum liberis ornandi triumphi gratia vinctos Romam secum ducebat. Cui postea ineunte bello civili Romano a Caesare liberato duae legiones insuper traditae sunt quibus regnum reciperare posset. At antequam consilium perageret a Pompeianis veneno interceptus est. Duo filii ei fuerunt, Alexander et Antigonus II.
Hasmonaeorum stirpe ortus Aristobulus erat filius minor regis Alexandri Iannaei et reginae Salomae Alexandrae. Cum pater anno 76 a.C.n. obiit mater, quamvis femina, ei successit in regnum et filium maiorem Hyrcanum summum sacerdotem fecit. Eum elegisse ab historico Iosepho dicitur quia indole segni et ignavo erat, potentiae parum cupidus ita ut nulli impedimento sibi regnare volenti fieret[1]. Contra Aristobulus erat vir fortis, audax, regnandi cupidus[2]. Multos fautores habebat cum ob virtutem vere regiam[3] tum etiam quia Sadducaei cum eo faciebant quibus ut pater favebat ; contra inimicos Pharisaeos habebat quorum consiliis mater Iudaeos regebat. Itaque vivente adhuc matre praesidiis suis oppida regni occupabat et statim mortua (67 a.C.n.) se ipse regem declarat et bellum fratri indicit.
Militibus ad se transfugientibus facile eum prope Ierichuntem vicit. Mox, pactione inter fratres facta, Aristobulus sibi regnum et summum sacerdotium assumpsit dum Hyrcanus privata vita contentum fore pollicetur. Ac fortasse pacta observasset nisi Antipater, vir fortis et strenuus e nobilibus Idumaeis, qui Aristobulum oderat et regnantem timebat, Hyrcano persuasisset ut Petram apud Nabataeorum[4] regem Aretan III, quicum amicitiae necessitudine obstrictus erat, confugeret et societatem cum eo adversus fratrem coniungeret[5].
Antipater et Aretas iam Aristobulum Hierosolymis obsidebant cum legatus Pompei Aemilius Scaurus in regionem advenit (nam tum Romani Pompeio duce cum Tigrane Armeniorum rege bellum gerebant). Qui causa amborum fratrum audita et accepta pecunia secundum Aristobulum iudicavit. Nabataei domum reverti coacti sunt, quos insuper in itinere lacessebat Aristobulus ita ut multi perierint. Mox ipse Pompeius in Iudaeam pervenit atque auditis fratribus litem de integro decidit. Quia fautores Aristobuli portas Hierosolymitanas ei aperire recusabant, eorum regem in vincula coniecit et templum vi expugnavit (63 a.C.n.). Vix Hyrcani et Antipatris precibus concessit ne templum diriperetur aut incenderetur. Tum Hyrcanum in summum sacerdotium et priorem dignitatem restituit quidem sed finibus regni paterni plures urbes et pagos ademit et tributum quotannis solvendum ei imposuit. Nec Iudaea regnum sui iuris fuit quia Hyrcanus rex appellatus non est. Re vera potentia in posterum penes Antipatrem erat qui et ipse Romanis oboediens erat eo magis quo provincia Syria nuper creata proxime immineret. Aristobulus vero a Pompeio captivus cum liberis Romam abducti sunt ut triumphum ornarent[6].
Anno 57 a.C.n. Aristobulus, postquam custodiam Romanorum fefellerat et in Iudaeam cum filio Antigono redierat, non spernendum exercitum e Iudaeis novarum rerum cupidis collegit atque fratrem Hyrcanum regno expellere aggrediebatur. In fine tamen a proconsule Syriae Aulo Gabinio victus et captus iterum catenatus Romam missus est. Circa idem tempus alter filius Alexander qui Iudaeam armatis manibus vastabat simili modo a Gabinio oppressus est[7].
Anno 49 a.C.n. demum flagrante bello civili Caesar, cum desertam a magistratibus urbem Romam cepisset, Aristobulum vinculis liberavit atque militaribus eius virtutibus uti constituit ː duas legiones ei tradere volebat quibus regnum reciperaret quia sciebat multos fautores in Iudaea habere qui eum Hyrcano praeferrent. Ita seditiones moturum in regione a Pompeianis occupata sperabat. At Aristobulus veneno inimicorum praeventus est ne quicquam efficeret. Caesariani corpus eius melle conditum servaverunt, quod postea Marcus Antonius Iudaeis reddidit ut in regiis monumentis sepeliretur[8].
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Dio Cassius libro tricesimo septimo Historiae Romanae cap. 15-16
- Flavius Iosephus, libro primo de Bello Iudaico 109-183
- ̽libro quarto decimo Antiquitatum Iudaicarum 1-124 necnon tertio decimo 407-408
- Strabo, Geographica XVI.2.40
Si vis plura legere.
[recensere | fontem recensere]- Mireille Hadas-Lebel, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ BI I.109 ː ὄντα νωθέστερον ἢ ὥστε ἐνοχλεῖν περὶ τῶν ὅλων et Ant. Iud. XIII.408 ː τὸ ἄπραγμον αὐτοῦ et 407 ἀσθενὴς πράγματα διοικεῖν καὶ βίον ἡσύχιον μᾶλλον ἠγαπηκώς.
- ↑ BI I.109 et 117 θερμός dicitur. Ant. Iud. XIII.407 δραστήριος et θαρσαλέος
- ↑ Ant. Iud. XIV.97 ː ἀνὴρ λαμπρὸς καὶ μεγαλόψυχος
- ↑ Quos Flavius Iosephus Arabes appellare solet.
- ↑ BI I.123-126. Ant. Iud. XIV.8-19
- ↑ BI I.127-158. Ant. Iud. XIV.19-79
- ↑ BI I.160-174. Ant. Iud. XIV.82-102
- ↑ BI I.183. Ant. Iud. XIV.123-124