Antiphon sophista
Antiphon sophista fuit Socratis aequalis qui Athenis quinto saeculo a.C.n. floruit. Ex eius scriptis tantum fragmenta supersunt sive a Stobaeo in Florilegio aut in Suda aut a grammaticis nobis servata sive ex papyris Oxyrinchis restituta[1]. Tituli traditi sunt De Veritate (Περὶ ἀληΘείας)[2], De Concordia (Περὶ ὁμονοίας), Politicus. Etiam de somniorum interpretatione disseruit atque prodigiorum interpretationi (τεραοσκόπος[3]) operam dedit. Utrum idem sit atque orator Antiphon Rhamnusius anno 411 a.C.n. mortuus necne eruditi inter se disputant.[4]
Sophistae pretio iuvenes docebant. In Memorabilibus Xenophontis[5] Antiphontem discipulos Socratis ad se adlicere conantem videmus. Quibus coram magistrum eorum rogabat num tam nihili sapientiam suam aestimaret ut eam gratis occurrentibus doceret. Poeta comicus Plato quoque Antiphontis avaritiam in theatro irriserat[6].
In tractatu de Veritate naturam legibus hominum consensu in civitatibus vigentibus opponit. Ostendit enim leges homines se spernentes punire quidem posse, sed eos qui se diligenter observarent nec adiuvare nec a malis tueriː ita naturales leges humanis potentiores sunt[7].
Editiones
[recensere | fontem recensere]- Gerard J. PENDRICK (Ed.), Antiphon the Sophist. The Fragments. Cambridge university Press, 2002 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Collection des Universités de France (1923, a Ludovico Gernet curata)ː Discours suivis des Fragments d'Antiphon le sophiste, Parisiis, Les Belles Lettres. Textus Graecus, versio Francogallica, apparatus criticus.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Catherine Darbo‑Peschanski, "Antiphon : la nature avec la loi et sans l’ intérêt personnel", Philosophie antique, 2013ː 173-223
- Elisabeth Kouki, "Antiphon : devin, sophiste, cuisinier de paroles", Recherches en psychanalyse, 2010ː 96-101
- David Levystone, "Antiphonː indifférence de la nature, misère des lois humaines", Phoenix, 2014ː 258-290
- David J. Riesbeck, Nature, Normativity, and Nomos in Antiphon fr.44, Phoenix, 2011ː 268-287
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Alfred Croiset, "Les nouveaux fragments d'Antiphon", Revue des Études Grecques, 1917ː 1-19
- ↑ Carroll Moulton, "Antiphon the Sophist, on Truth", Transactions and Proceedings of the American Philological Association, 1972ː 329-366
- ↑ Diogenes Laertius II.46 ex Aristotelis loco hodie deperdito.
- ↑ Jürgen Wiesner, "Antiphon, der Sophist und Antiphon, der Redner — ein oder zwei Autoren?", Wiener Studien, 1994/95ː 225-243. Ettore Bignone, Antifonte oratore e Antifonte sofista, a cura di Bruno Gentili e Giuseppe Morelli, Urbino, 1974 Recensio critica. Gerard Pendrick, "Once Again Antiphon the Sophist and Antiphon of Rhamnus", Hermes, 1987ː 47-60
- ↑ I.6.
- ↑ Vitae decem oratorumː Antiphon 16.
- ↑ Trevor J. Saunders, "Antiphon the Sophist on Natural Laws", Proceedings of the Aristotelian Society, 1978ː 215-236