Jump to content

Antonius Storch

E Vicipaedia
Wikidata Antonius Storch
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Storch: imago
Antonius Storch: imago
Nativitas: 1 Aprilis 1892; Fulda
Obitus: 26 Novembris 1975; Fulda
Patria: Germania
Nomen nativum: Anton Valentin Storch
Antonius Storch anno 1952

Antonius (Anton) Storch (natus 1 Aprilis 1892 Fuldae, ibidem mortuus 26 Novembris 1975) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Familia, iuventus, munus

[recensere | fontem recensere]

Pater eius calefactor et machinae ductor fuit. Ipse post scholam finitam anno 1906 tirocinium fabri tignorum fecit et ad usque annum 1920 hoc munere fungebatur. Ab anno 1914 ad 1918 miles conscriptus primo bello mundano interfuit. Ab anno 1920 ad 1931 Storch secretarius Foederis Opificum Tignorum Christianorum Hannoverae et tum praeses Foederis Saxoniae Inferioris Collegii Opificum Generalis Theodisci erat. Cum nazistae anno 1933 collegia opificum indixissent, Storch ad 1939 repraesentator cautionum laboravit. Deinde ad vigiles siphonarios Hannoverae conscriptus est. Post secundum bellum mundanum Storch iterum secretarius collegii opificum factus est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 Storch sodalis CDU factus est et annis 1947 legatus consilii oeconomiae zonarum Angloamericanarum Francofurti ad Moenum fuit. Anno 1949 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus et 20 Septembris huius anni Administer Foederalis Laboris in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Quo officio ad electionem Diaetae Foederalis anni 1957 tenuit. Ab anno 1958 ad 1965 et legatus Parlamenti Europaei fuit. Anno 1965 etiam Dietam Foederalem reliquit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonius Storch spectant.
Consilium ministrorum Adenauer I (20 Septembris 1949 - 20 Octobris 1953)
Consilium ministrorum Adenauer II (20 Octobris 1953 - 29 Octobris 1957)