Franciscus Blücher
Franciscus (Franz) Blücher (natus 24 Martii 1896 Assindiae, mortuus 26 Martii 1959 Aquis Godesbergensibus apud Bonnam) vir publicus Germaniae et sodalis FDP, postea Factionis Liberae Popularis et deinde Factionis Theodiscae fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Pater eius minister metallae fuit. Franciscus ipse gymnasium frequentabat atque anno 1914 maturitatem adeptus est. Ab anno 1914 ad 1918 primo bello mundano interfuit atque usque ad annum 1919 captivus belli erat. Quamquam studium historiae rerum publicarum appetebat, tamen, ut matrem adiuvaret, munus mercatoris coepit. Iam anno 1921 director commercii societatis industriae fuit. Deinde decem anno pro societate aedificiorum administrandorum laboravit. Ab anno 1938 ad 1945 rector domus argentariae Assindiae fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Neque temporibus Rei publicae Vimarianae neque regno nazistarum Blücher sodalis alicuius factionis fuit. Post secundum bellum mundanum Blücher cum aliis factionem liberalem condidit et 18 Maii 1946 praeses FDP in zona Britannica Germaniae electus est. Ab anno 1946 ad 1947 legatus senatus terrae et administer aerarii publici Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae, anno 1948/1949 consilii oenonomicae Zonae Angloamericanae (Bizone) erat, anno 1948 praeses vicarius et anno 1949 praeses factionis suae creatus est. Eodem anno et primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Conradus Adenauer (CDU) cancellarius foederalis eum Administrum Foederalem rerum Propositi Marshalliani[1], qui auxilia CFA Germaniae lata administraret, et vicarium cancellarium nominavit. Anno 1953 Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae[2] nominatus est, sed paene easdem res administravit ut antea. Ab anno 1951 ad 1953 Germaniae legatus apud Auctoritatem Internationalem Rurae erat, anno 1953, cum Elizabeth II regina coronaretur, Londinii Germaniam repraesentabat. Ab anno 1955 ad 1957 praeses vicarius consilii ministrorum OECD fuit. 23 Februarii 1956 cum aliis legatis factionem FDP reliquit, quod sodales eius in Rhenania Septentrionali-Vestfalia foedus regendi cum CDU finiverant et nunc cum SPD terram regnabant, atque novam Factionem Liberam Popularem (FVP) condiderunt. FVP Martio anni 1957 se cum Factione Theodisca (DP) consociavit. Eodem anno iterum - nunc factionis DP legatus Dietae Foederalis electus est. Quod autem CDU hoc electione maiorem partem legatorum Dietae Foederalis vicit, Blücher cum aliis administris DP/FVP consilium ministrorum reliquit. 28 Februarii 1958 Dietam Foederalem reliquit et ad usque mortem legatus Auctoritatis Maioris Communitatis Europaeae Carbonis et Chalybis fuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Propositum Marshallianum: Vide etiam Georgius Catlett Marshall
- ↑ Quamquam hoc administerium eodem nomine erat ut hoc, quod postea pecuniam civitatibus pauperibus Africae et Asiae distribuebat, non idem fuit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Curriculum vitae Francisci Blücher in pagina Instituti Fridericus Naumann (lingua Theodisca)
Franciscus Blücher (FDP -> FVP -> DP) |Gualterus Scheel (FDP) |Wernerus Dollinger (CSU) |Ioannes-Georgius Wischnewski (SPD) |Erhardus Eppler SPD |Egon Bahr (SPD) |Maria Schlei (SPD) |Rainerus Offergeld (SPD) |Georgius Warnke (CSU) |Ioannes Klein (CSU) |Georgius Warnke (CSU) |Carolus-Theodericus Spranger (CSU) |Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD) |Theodericus Niebel (FDP) |Gerhardus Müller (CSU) | |
Conradus Adenauer (CDU) | Franciscus Blücher (FDP) | Gustavus Heinemann CDU) | Robertus Lehr (CDU) | Thomas Dehler (FDP) | Fridericus Schäffer (CSU) | Ludovicus Erhard (CDU) | Gulielmus Niklas (CSU) | Antonius Storch (CDU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (DP) | Ioannes Schuberth (CDU) | Eberhardus Wildermuth (FDP) | Fridericus Neumayer (FDP) | Ioannes Lukaschek (CDU) | Iacobus Kaiser (CDU) | Henricus Hellwege (DP) | | |
Conradus Adenauer (CDU) | Franciscus Blücher (FDP -> FVP) | Henricus de Brentano (CDU) | Gerhardus Schröder (CDU) | Fridericus Neumayer (FDP -> FVP) | Ioannes-Ioachimus de Merkatz (DP) | Fridericus Schäffer (CSU) | Ludovicus Erhard (CDU) | Henricus Luebke (CDU) | Antonius Storch (CDU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (DP) | Ioannes Schuberth (CDU) | Ernestus Lemmer (CDU) | Victor-Emanuel Preusker (FDP) | Theodorus Oberländer (CDU) | Iacobus Kaiser (CDU) | Henricus Hellwege (DP) | Robertus Tillmanns (CDU) | Waldemarius Kraft (GB/BHE -> CDU) | Hermannus Schäfer (FDP -> FVP) | Franciscus Iosephus Strauß (CSU) | Franciscus-Iosephus Wuermeling (CDU) | Theodorus Blank (CDU) | | |
Theodorus Heuss 1948 | Franciscus Blücher 1949 | Thomas Dehler 1954 | Reinholdus Maier 1957 | Ericus Mende 1960 | Gualterus Scheel 1968 | Ioannes-Theodericus Genscher 1974 | Martinus Bangemann 1985 | Otto Comes Lambsdorff 1988 | Nicolaus Kinkel 1993 |Wolfgangus Gerhardt 1995 | Guido Westerwelle 2001 | Philippus Rösler 2011 | Christianus Lindner 2013 | |