Apologia Socratis (Plato)
Apologia Socratis (Graece Άπολογία Σωκράτους) est opus Platonis Atheniensis paulo post magistri Socratis mortem compositum. Apologia defensionem et excusationem significat.
Apologia Socratis oratio defensoria est in iudicio habita, non dialogus Socraticus ad aliquam rem disputandam conlatus. Socratem hic videmus apud iudices Athenienses orantem, ut factitatas contra se accusationes atheismi et demagogiae demittant. Meletus enim eum criminabatur, quos civitas crederet deos non credere atque iuventutem corrumpere. A plerisque hodie putatur hoc opus Platonis quam Socrates fecit eam defensionem non imitari, sed nullo modo haec opinio probata est nec quo modo probetur facile visu est. Tamen iudices eum capitis damnaverunt.
Plato iudicio quidem adfuit[1] sed eius apologia aliquantum distat a summario defensionis Socraticae quod Xenophon in opere eiusdem nominis nobis tradidit.
Summarium
[recensere | fontem recensere]Apologia est omnis divisa in tres inaequales partesː primo ipsa oratio (longissima pars), deinde poenae aestimatio, postremo Socrates iudices adloquens et eos qui eum damnaverunt et eos qui eum absolverunt.
- Oratioː in exordio Socrates imperitiam dicendi, ut fieri solebat, apud iudices excusat ut qui tunc primum septuaginta annos natus in ius vocatur. Prioribus accusatoribus primo respondendum esse censet qui multi simul et occulte iamdiu falsa de se circumtulerunt, tamquam naturalium scrutator esset atque deos esse parum crederetː negat quicquam veri illis rumoribus inesse qui in Aristophanis comoediis clarius exprimuntur et non ad sua sed ad Anaxagorae placita spectant. Quae maledicta tamen maxime timet quia iam a tenera aetate iudicum animos imbuerunt. At unde sibi tanta malevolentia ortus esset? Ex eo quod homines sapientes existimatos discendi cupidus interrogare solebat atque ita fiebat ut illos coram ridentibus iunioribus ostenderet nihil utile scientes. Ad hoc faciendum eum incitaverat oraculum dei Apollinis qui quondam respondit sapientiorem Socrate esse neminem. Quod miratus (nihil scire enim sibi conscius erat) et oraculum probare cupiens velut minister dei circumibat et homines adibat sapientiorem Socrate hominem ubique quaerens. Sed illi ignorantiae convicti irascebantur et magnam invidiam sibi hoc modo conflavit[2]. In secunda parte (24b-28a) Socrates ad praesentem accusatorem Meletum sese convertit atque interrogando eum interpellat, ut Athenis in iudiciis licebat, et eum fateri cogit cum malis hominibus vivere nemini conducereː nonne stultus igitur fuisset si discipulos quibuscum viveret ipse corrupisset? Item Meletus lacessitus adfirmare non dubitat omnes Athenienses cives bene liberos educare, solum Socratem eos corrumpere. E quo omnibus liquet Meletum numquam re vera educationi consuluisse. Quin etiam Socrates ridiculum esse dictu existimat id quod Meletus in accusationis libello scripsisset, simul reum atheismi persequi velle atque eundem eodem tempore quod novos deos in civitatem introduxisset. Etiamsi de daemonibus loquatur nonne daemones deorum filii sunt? Unde efficitur ut si Socrates daemonibus credit, etiam deis credat. Etenim ad daemonem familiarem Socratis accusatio alludebat qui eum a malo faciendo avertebat. Tertia parte divinum munus quo fungitur describit. Athenienses ad virtutem colendam Apollinis iussu hortari debet nec si iudices hac condicione eum absoluturos pollicerentur ut huic vitae generi renuntiaret consentire possetː ignaviam enim et dedecus se arbitrari timore mortis -quae fortasse ne malum quidem est hominibus- locum ubi deus eum statuit deserere[3]. Quam ob causam a magistratibus petendis et civibus in ecclesia adloquendis semper abstinuit quia sciebat ita multo maturius se periturum fuisse si iniustis decretis obstare voluisset. Nihilominus pro patria fortiter pugnavit et ante Potidaeam et Delii. Si adulescentes qui eum sequi solebant corrupisset cur irati parentes nunc non veniunt accusandi gratia? Econtra discipuli et eorum propinqui sibi adsunt, quae optima testimonia sunt. Ultima parte explicat cur a consuetudine iudicibus supplicandi dissentiatː et ipso et iudicibus enim indignum iudicat hunc morem sequi qui nihil ad iustitiam spectat quam solam respicientes iudices sententiam ferre debebunt.
- Poenae aestimatioː Socrates existimat beneficiorum gratia non poenam sed potius victum in prytaneo sibi meruisse. Postremo tamen multam triginta minarum offert, quam amici soluturos pollicentur (ipse enim pauper est).
- Adlocutio ad iudicesː iis qui eum damnaverunt adfirmat nihil se paenitere defensionis aut vitae suae. Econtra praedicit eos damnationis paeniturum qui ita examini vitam suam subtrahere voluerunt. Alii enim etiam acerbiores in eodem munere sibi succedent. Eos autem qui eum absolverunt solatur negans rem timendam esse mortem, sive perceptio nulla sit et somno sine somnio simillima, sive mutatio loci ad praeteritorum hominum animas[4]ː nihil mali enim bono viro a deis expectandum, nec hic nec illic.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 38b
- ↑ 23bː ταῦτ᾽ οὖν ἐγὼ μὲν ἔτι καὶ νῦν περιιὼν ζητῶ καὶ ἐρευνῶ κατὰ τὸν θεὸν καὶ τῶν ἀστῶν καὶ ξένων ἄν τινα οἴωμαι σοφὸν εἶναι: καὶ ἐπειδάν μοι μὴ δοκῇ, τῷ θεῷ βοηθῶν ἐνδείκνυμαι ὅτι οὐκ ἔστι σοφός.
- ↑ 28dː οὗ ἄν τις ἑαυτὸν τάξῃ ἡγησάμενος βέλτιστον εἶναι ἢ ὑπ᾽ ἄρχοντος ταχθῇ, ἐνταῦθα δεῖ, ὡς ἐμοὶ δοκεῖ, μένοντα κινδυνεύειν, μηδὲν ὑπολογιζόμενον μήτε θάνατον μήτε ἄλλο μηδὲν πρὸ τοῦ αἰσχροῦ = in statione quam ipse susceperis aut a duce in eam missus sis oportet, ut mihi videtur, manere et periclitari nec mortem nec aliam rem quicquam pensi faciens praeter dedecus.
- ↑ 40cːδυοῖν γὰρ θάτερόν ἐστιν τὸ τεθνάναι: ἢ γὰρ οἷον μηδὲν εἶναι μηδὲ αἴσθησιν μηδεμίαν μηδενὸς ἔχειν τὸν τεθνεῶτα, ἢ κατὰ τὰ λεγόμενα μεταβολή τις τυγχάνει οὖσα καὶ μετοίκησις τῇ ψυχῇ τοῦ τόπου τοῦ ἐνθένδε εἰς ἄλλον τόπον = alterutrum sit mors necesseː aut nihil esse nec quidquam sentire hominem mortuum, aut ut dicitur mutatio migratioque animae ex hoc loco in alium locum.
Editiones
[recensere | fontem recensere]- Collection des Universités de Franceː Platon. Œuvres complètes. Tome I. Introduction. Hippias Mineur. Alcibiade. Apologie de Socrate. Euthyphron. Criton. Texte établi et traduit par Maurice Croiset, Les Belles Lettres, 1920 Recensio critica
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Javier Beneitez, "La Apología de Platón o la defensa del mal ciudadano", Foro interno, 2008ː 39-67
- Dougal Blyth, "Socrates' Trial and Conviction of the Jurors in Plato's "Apology"", Philosophy & Rhetoric, 2000ː 1-22
- Aldo Brancacci, "Philosophie et vie dans l’Apologie de Socrate", Revue de Philosophie Ancienne, 2020: 27–53
- Thomas C. Brickhouse, Nicholas D. Smith, Socrates on Trial. Clarendon Press, Oxford 1989 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- The Trial and Execution of Socrates: Sources and Controversies, Oxford university press, 2002
- Gabriel Danzig, "Apologizing for Socrates: Plato and Xenophon on Socrates' Behavior in Court", Transactions of the American Philological Association, 2003ː 281-321
- Guy Donnay, "L’impiété de Socrate", Ktèma, 2002ː 155-160
- Louis-André Dorion, "La subversion de l'«elenchos» juridique dans l'«Apologie de Socrate»", Revue Philosophique de Louvain, 1990ː 311-344
- David Leibowitz, The Ironic Defense of Socrates: Plato's Apology, Cambridge University Press, 2010 Recensio critica Altera recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- C. David C. Reeve, Socrates in the Apology. An Essay on Plato’s Apology of Socrates. Hackett, Indianapolis 1989 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Dan Solcan, La piété chez Platon : une lecture conjuguée de l'"Euthyphron" et de l'"Apologie" de Socrate, l'Harmattan, 2009 Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Sophia Stone, "Aristophanes in the Apology of Socrates", Dialogues d'histoire ancienne, 2018ː 65-85
- Emile De Strycker et Simon R. Slings, Plato's Apology of Socrates. A Literary and Philosophical Study with a Running Commentary, Lugduni Batavorum, 1994 Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- James Tucker, "Encountering Socrates in the Apology", The Journal of Education, 1996ː 17-30