Appius Claudius P.f. Pulcher
Appearance
Appius Claudius P.f. Pulcher (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 211 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Publius Claudius Pulcher, consul anni 249 a.C.n. erat. Filii eius tres consules erant: Appius Claudius Ap.f. Pulcher anno 185 a.C.n., Publius Claudius Ap.f. Pulcher anno 184 a.C.n., Gaius Claudius Ap.f. Pulcher anno 177 consulatum gessit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ipse Appius anno 217 inter Secundum Bellum Punicum aedilis curulis erat et anno 216 tribunus militum Proelio Cannensi interfuit. Anno 215 praetor erat[1] et deinde 214 Siciliam administravit. Anno 212 una cum Quinto Fulvio M.f. Flacco consul electus Capuam obsedit atque expugnavit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carolus-Ludovicus Elvers, "C. Pulcher, App. [I 20]" in Der Neue Pauly vol. 4 (Stutgardiae: Metzler, 1998. ISBN 3-476-01474-6) col. 704–705.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita, XXIX 41, 4
Antecessores: Quintus Fabius Q.f. Maximus et Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus II |
Consul 212 a.C.n. cum Quinto Fulvio M.f. Flacco III |
Successores: Publius Sulpicius Ser.f. Galba Maximus et Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus Maximus |