Publius Claudius Ap.f. Pulcher
Appearance
Publius Claudius Ap.f. Pulcher (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 181 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius anno 212 a.C.n. Appius Claudius P.f. Pulcher consul Romanus fuit. Appius Claudius Ap.f. Pulcher, consul anni 185 a.C.n., atque Gaius Claudius Ap.f. Pulcher, qui anno 177 consulatum gessit, eius fratres fuerunt.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Claudius Pulcher anno 189 aedilis curulis fuit[1], anno 187 praetor fuit atque anno 184 fratri suo sibi adiuvanti consul successit. Collega eius Lucius Porcius L.f. Licinus erat[2]. Ambo consules in Liguria bellum gerebant neque tamen aliquid effecerunt[3]. Cives in coloniam Calis duxit et anno 181 IIIvir coloniae Graviscae decudendae erat[4].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fridericus Münzer: Claudius 305). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band III,2, Stuttgart 1899, Sp. 2858.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XXXVIII 35,5
- ↑ Titus Livius, op.cit. XXXIX 32,5
- ↑ Titus Livius, op.cit. XXXIX 38,1; 44, 11; 45,3
- ↑ Titus Livius, op.cit. XL 29,2
Antecessores: Appius Claudius Ap.f. Pulcher et Marcus Sempronius M.f. Tuditanus |
Consul 184 a.C.n. cum Lucio Porcio L.f. Licino |
Successores: Quintus Fabius Q.f. Labeo et Marcus Claudius L.f. Marcellus |