Jump to content

Ars coquinaria Novae Angliae

E Vicipaedia
Homarus americanus, pars accepta in arte coquinaria Novae Angliae.
Oxycocci, in Nova Anglia endemici, multis Novae Angliae cibis adhibentur.
Union Oyster House (1826) Bostoniae sita, est veterrima effectum continenter habens taberna in Civitatibus Foederatis sita.

Ars coquinaria Novae Angliae est ars coquinaria Americana quae in boreorientali Civitatum Foederatarum regione Nova Anglia appellata orta est. Proprietas praecipua est amplus cibi marini et operis lactis(en) usus, qui ex pondere historico in portibus marinis et piscatu fit, cum amplis boum rebus rusticis in regionibus continentalibus. Multi ex primis Novae Anglicae colonis Puritanis ab Anglia orientali immigraverunt, ubi cib tosti, sicut artocreata, fabaceae, et numididae, erant frigendo frequentiores, ut alibi mos erat.[1] Duo cibi praestantes ex Nova Anglia orti sunt ius aceris et oxycocci. Usitatum amylum quotidianum est solanum tuberosum, quamquam oryza in arte coquinaria recentiore populo grata facta est. Regio paucis condimentis praeter piper nigrum molitum innotuit, sed petroselinum et salviam sunt communes, cum additamentis Caribicis sicut myristica. Usus crami est frequens. Acceptissimae coquendi artes sunt igne lento coquere et torrere.

Lac caffeatum, potio civitatis Rhodensis Insulae.
  1. David Hackett Fischer, Albion's Seed: Four British Folkways in America (Oxford University Press, 1991), 30-50.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Dojny, Brooke. 1999. The New England Cookbook: 350 Recipes from Town and Country, Land and Sea, Hearth and Home. Harvard Common Press. ISBN 1-55832-139-X.
  • Rogers, Juliette, et Barbara Rogers. 2002. Eating New England: A Food Lover's Guide to Eating Locally. Countryman Press. ISBN 0-88150-521-8.
  • Jones, Judith, Evan Jones, et Lauren Jarrett. 2001. The Book of New New England Cookery. UPNE. ISBN 1-58465-131-8.
  • Stavely, Keith, et Kathleen Fitzgerald. 2003. America's Founding Food: The Story of New England Cooking. The University of North Carolina Press. ISBN 0-8078-2894-7.
  • Bauer, Linda. 2009. Recipes from Historic New England. Taylor Trade Publishing. ISBN 1-58979-439-7.
  • Mosser, Marjorie, et Kenneth Roberts. 1978. Good Maine Food. Down East Books. ISBN 0-89272-038-7.
  • Stetson, Barbara Sherman. 1993. The Island Cookbook. Favorite Recipes Press. ISBN 0-87197-370-7 (de Rhodensi Insula).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]