Ars coquinaria mediaevalis
Ars coquinaria mediaevalis comprehendit cibos ac consuetudines coquendi et edendi Europae mediaevalis, id est inter saecula quintum et sextum decimum. Quod tempus aevo Imperii Romani successit, et antecessit Novo Aevo, cum cibi et ars coquinaria multum mutati sunt, fundamenta iacientes artis coquinariae Europaeae hodiernae.
Frumenta erant cibi principales, quod oryza solum ad finem aevi advenit, et solanum tuberosum solum anno 1536 e Mundo Novo invectum est et multum postea populare fit. Hordeum, avena, ac secale apud pauperes, et triticum apud classes dominantes, in formis panis, pultis, ac collyrae edebantur. Faba et holera erant supplementa magna huic victui. (Fabaceae generis Phaseoli in Mundo Novo ortae sunt et tantum post permutationem Columbianam saeculi XVI sunt invectae.)
Caro cara erat, ergo maioris aestimabatur, et praecipue ferina, quae usualis erat solum in epulis nobilium. Carnes communissimae animalium erant porcina, vervecina, pullina aliarumque avium; caro bubula, quae maiores tractus terrae poscebat, minus usualis erat. Pisces gadus et harengus erant magna elementa victus populorum septentrionis; hi pisces siccati, fumosi, vel salsi etiam in mediam continentem penetraverunt. Multi alii pisces aquarum dulcis et salsae edebantur.
Vectura lenta et conditura siccatione, salsura, fumatione, vel muria commercium super longum intervallum sumptuosum fecit. Idcirco cibus nobilium plus quam cibus pauperum ad effectum extraneum erat pronus, ex condimentis exoticis et aliis invectionibus pretiosis pendens. Cum quisque gradus societatis superiorem imitando exprimeret, epulae novae ex commercio vel bellis inter nationes a saeculo XII ad classes medios urbanos permanare coepit. Eodem tempore sumptuariae leges consumptionem conspicuam a divitibus novis circumscripserunt. Praeterea, quia congruentiam naturalem inter laborem et cibum esse credebatur, idcirco normae sociales cibum classis operariae minus politum esse dictabant.
Ars coquinaria polita Medio aevo posteriore exculta est et communis factus est in culinis nobilium per Europam. Condimenta usualia erant agresta(en), vinum, acetum, piper nigrum, safranum, zingiber, qui cum saccharo vel melle pluribus cibos saporem dulcem et acidum dabant. Etiam aestimabantur lac amygdalinum, quod adhibebatur ad ius densandum.
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Adamson, Melitta Weiss. Food in Medieval Times. Westport, CT: Greenwood Press, 2004. ISBN 0-313-32147-7 (Anglice)
- Bourin, Jeanne et Jeannine Thomassin. Cuisine médiévale pour tables d'aujourd'hui. Paris: Flammarion, 2010. ISBN 978-2081240650 (Francogallice)
- Carnevale Schianca, Enrico. La cucina medievale. Lessico, storia, preparazioni. Firenze: Olschki, 2011. ISBN 9788822260734 (Italiane)
- Montanari, Massimo. Gusti del Medioevo. I prodotti, la cucina, la tavola. Roma: Laterza, 2014. ISBN 978-8858115640 (Italiane)