Jump to content

Asius Samius

Latinitas bona
E Vicipaedia

Asius Samius, Amphiptolemi filius,[1] fuit poeta Graecus aevi archaici.

Incertum est eumne iam 700 a.C.n. vixisse, verisimiliter autem eodem tempore atque Hesiodus florebat. Samo in insula natus est et ab Athenaeo "antiquus ille poeta Samius" appellatur.[2] Asius opera epica et carmen elegiacum confecit, quorum fragmenta tantum pauca apud Athenaeum, Pausaniam, Strabonem aliosque tradita sunt. Versibus epicis de genealogia mythica, de re Boeotica et de insula Samo cantitavit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones fragmentorum
  • F. S. Lehrs, Fridericus Dübner, edd., Hesiodi Carmina; Apollonii Argonautica; Musaei Carmen de Herone et Leandro; Coluthi Raptus Helenae; Quinti Posthomerica; Triphiodori Excidium Ilii; Tzetzae Antehomerica, etc. (Lutetiae: Didot, 1840) (Graece, Latine) pars 2 pp. 1-4
fragmentorum epicorum tantum
fragmenti elegiaci tantum