Jump to content

Attica Occidentalis (unitas regionalis)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Attica Occidentalis (unitas regionalis)
Res apud Vicidata repertae:
Unitas regionalis, index olim nomorum Graeciae
Civitas: Graecia
Locus: 38°3′53″N 23°23′36″E

Fines

Procuratio superior: Attica

Forma

Area: 1 004.007 chiliometrum quadratum
Subdivisiones: Elefsina Municipality, Aspropyrgos Municipality, Mandra-Eidyllia Municipality, Megara Municipality, Phyle

Vita

Incolae: 148 548, 141 055
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Tabula aut despectus

Attica Occidentalis (unitas regionalis): situs
Attica Occidentalis (unitas regionalis): situs

Attica Occidentalis fuit unus inter quattuor nomarchias nomi Atticae.

Attica Occidentalis (Graece: Περιφερειακή ενότητα Δυτικής Αττικής) est unitas regionalis Graeciae, una ex octo unitatibus regionalibus regionis Atticae. Unitas regionalis partem urbis Athenarum occidentalem et Atticae plagas in occidentem versus sitas amplectitur.

Unitati sunt 151 612 incolae.[1] caput unitatis est urbs Eleusis.

Reformatione administrativa anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) unitas regionalis Atticae Occidentalis e pristina nomarchia Athenarum, cuius territorium amplectitur et quae fuit una e quattuor nomarchiis Atticae, formata est. In quinque demos - partim pristinis demis coniunctis - divisa est.[2]

Index suppositus demos (cum numeris sicut et in tabula inveniuntur), quales anno 2011 coagmentatione exstant, et antea demos, e quibus exstiterunt, refert.

Demus hodiernus (+ numerus in tabula) Antea demi Sedes
Aspropyrgus (Ασπρόπυργος) (2) Aspropyrgus (Ασπρόπυργος) Aspropyrgus
Eleusis (Ελεύσινα) (1) Eleusis (Ελεύσινα) Eleusis
Magula (Μαγούλα)
Phyle (Φυλή) (5) Phyle (Φυλή) Ano Liosia
Ano Liosia (Άνω Λιόσια)
Zephyrium (Ζεφύρι)
Mandra-Idyllia (Μάνδρα-Ειδύλλια) (3) Mandra (Μάνδρα) Mandra
Erythrae (Graecia) (Ερυθρές)
Oenoe (Οινόη)
Bilia (Βίλια)
Megara (Μέγαρα) (4) Megara (Μέγαρα) Megara
Nova Peramus (Νέα Πέραμος)
Quattuor olim nomarchiae Atticae. 4: Attica Occidentalis

Nexus interni

  1. Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)
  2. Lex, qua reformatio administrativa Callicratis constituta est

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]