Jump to content

Attica (regio Graeciae)

E Vicipaedia
Wikidata Attica (regio Graeciae)
Res apud Vicidata repertae:
Attica (regio Graeciae): vexillum
Attica (regio Graeciae): vexillum
Index regionum Graeciae hodiernae
Civitas: Graecia
Locus: 38°0′0″N 23°42′0″E
Nomen officiale: Περιφέρεια Αττικής
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Decentralized Administration of Attica
Territoria finitima: Graecia Media, Peloponnesus

Gestio

Praefectus: Giorgios Patoulis, Irene Duru, Nikos Chardalias

Vita

Incolae: 3 814 064
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Tabula aut despectus

Attica (regio Graeciae): situs
Attica (regio Graeciae): situs
Vide etiam: Attica (regio historica).

Attica regio (Graece Περιφέρεια Αττικής) est regio incolis frequentissima Graeciae, quae usque ad annum 2010 simul et fuit praefectura sive nomus, cuius caput est Athenae. In regione antiquitatis homonyma sita est.

Attica ab occidente Peloponneso regioni finitima est, a septentrione Graeciae Mediae. Anticythera, insula regionis maxime meridiana, a Creta insula circiter 30 chiliometra in boreo-occidentalem versus sita est. Loci magni momenti sunt portus Piraeus prope Athenas et Marathon a boreo-oriente.

Administratio

[recensere | fontem recensere]

Regio Attica est una e tredecim regionibus (περιφέρεια) Graeciae. Regio in octo unitates regionales (Περιφερειακή Ενότητα) divisa est, quae, quamvis vi politica carentes, territora pristinorum nomorum obtinent et certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt:

Unitas regionalis Incolae[1] Sedes in consilio regionali Demi
Athenae Mediae 1 112 133 30 Athenae (demus), Byronas (demus), Galatsium (demus), Daphne-Hymettos (demus), Philadelphia-Chalkedon (demus), Heliopolis (demus), Caesariana (demus), Zographus (demus)
Athenae Septentrionales 559 467 15 Sancta Parasceve (demus), Heraclium, Cephisia, Lycobryse-Peuce (demus), Amarusium (demus), Metamorphosis (demus), Nea Ionia, Papagus-Cholargus (demus), Pentele (demus), Brilessia (demus)
Athenae Meridianae 519 997 14 Sanctus Demetrius (demus), Alimus (demus), Hellenikum-Argyropolis (demus), Glyphada (demus), Callithea (demus), Moschatum-Taurus (demus), Nova Smyrna (demus), Vetus Phalerum (demus)
Athenae Occidentales 473 179 13 Sancta Barbara (demus Atticae), Sancti Anargyri-Camaterum (demus), Chaidarium (demus), Aegaleo (demus), Ilium (demus Atticae), Peristerium (demus), Petropolis (demus)
Piraeus 466 065 12 Ceratsinium-Drapetsona (demus), Corydallus, Nicaea-Sanctus Ioannes Rentes (demus), Piraeus, Perama (demus Atticae)
Insulae 75 439 2 Aegina, Ancistrium, Hydra, Cythera, Porus, Salamis, Spetsae, Troezen
Attica Orientalis 403 918 11 Acharnae (demus), Dionysus (demus), Cropia (demus), Laureotica (demus), Marathon (Graecia), Marcopulum Mesogea (demus), Oropus, Pallene (demus Atticae), Paeania, Raphina-Picermium (demus), Saronicus (demus), Spata-Artemis (demus), Bare-Bula-Buliagmene (demus)
Attica Occidentalis 151 612 4 Aspropyrgus (demus), Eleusis, Phyle (demus), Mandra-Idyllia (demus), Megara
summa 3 761 810 105 66

Urbes et oppida praecipua

[recensere | fontem recensere]

Insulae praecipuae

[recensere | fontem recensere]

Societates pediludii

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lege Αττική ("Attica (regio Graeciae)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  1. Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)