Batis Lampsacena
Appearance
Batis Lampsacena vel Bates Lampsacena fuit discipula Epicuri Lampsaci saeculo tertio a.C.n. ineunte. Ea fuit soror Metrodori et uxor Idomenei.[1] Eius filio mortuo, Metrodorus ad sororem epistulam consolatoriam misit,[2] quae ei insigniter adseveravit "omnem mortalium bonum esse mortalem,"[2] et "esse quandam voluptatem ad maestitiam propinquam, et homo eam interea persequi debere."[3] Epicurus ipse, Metrodoro anno 277 a.C.n. obito, epistulam ad Batin scripsit.[4]
Aliquae fragmenta epistularum inter papyros Herculanei repertos a Bati fortasse scripta sunt.[5]
Notae
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |