Boisea trivittata
Ordo : Hemiptera
Familia : Rhopalidae
Subfamilia : Serinethinae
Stål, 1862
Genus : Boisea
Species : B. trivittata
Boisea trivittata (Anglice boxelder bug, box elder bug) est Americana hemipterorum species familiae Rhopalidarum, quae praecipue in arboribus generum Aceris et Fraxini invenitur. Adulti sunt circa 12½ mm longi, coloratione atrobrunneo vel nigro, cum venis aurantiacis rubrisve in alis et signa similia in abdomine. Nymphae et cimices immaturi coloratione sunt miniati.
Haec insecta mollioribus plantarum partibus vescuntur: foliis, floribus, et ramunculis novis. Nisi eorum numerus inusitate sit magnus, detrimentum plantarum est leve; annis autem quando numerus magnopere increbescit, possunt utilibus nocere arboribus.
Autumno, adulti fiunt pestes domesticae. Hiberna petentes, aedificia per rimis intrant, ubi quieti in muris intus et pone lateris tegmen manent dum caelum sit frigidum. Hieme exacta, hiberna relinquunt ut coniungantur. Ova pariunt in Aceribus et Fraxinis. Vere exeunte, greges quinquaginta ad ducentorum plurimorumve cimicum possunt congregari in parietibus, ferme in loco aprico.
Boisea trivittata nonnumquam in Civitatibus Foederatis appellatur cimex aceris et Anglice garage beetle. Locutio quoque vulgata cimex foetidus, saepissime Pentatomidis adhibetur.
Qui ad civitates meridionales migrant hanc speciem et unum plurimosve cimicum plantarum odore carentis generis Jaderae saepe confundunt.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Boisea trivittata super folium
-
Gemmae Acri negundo, a Boiseis trivittatis valde amati
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De specie, cirrusimage.com
- De specie, ext.colostate.edu
- MF2580 "Boxelder and Red-Shouldered Bugs: Home and Horticultural Pests," apud situm oznet.ksu.edu
- SP341-H "Boxelder Bugs and Red-Shouldered Bugs," apud situm utextension.utk.edu