Boris Ordynskij
Boris Ioannis f. Ordynskij (Russ. Борис Иванович Ордынский), die 22 Augusti[1] anni 1823 natus, die 30 Maii[2] anni 1861 mortuus, fuit grammaticus et interpres Russicus. In gymnasiis Tulae et Iaroslaviae, postea in Universitate Mosquensi educatus, in gymnasio Mosquae et in Universitate Casanensi (annis 1853—1861) docuit. Artem poëticam Aristotelis cum commentariis et Iliadem Homeri Russice vertit. Versio Iliadis oratione soluta et vocabulis sententiisque, quae fabulis et carminibus Russicis vulgaribus propinquae erant, facta est. Exempli gratia, patronymica Homerica, ut Ἀτρείδης, semper patronymicis Russicis in orthographia vulgari, ut Атреич, vertebat. Ordynskij in praefatione scripsit, ut omnia 24 carmina vertisset, sed solum 12 edita sunt.
Opera
[recensere | fontem recensere]- «О поэзии», соч. Аристотеля. Перевел, изложил и объяснил Б. Ордынский. М. 1854 (Aristotelis versio)
- «Илиада» Гомера. Опыт перевода в прозе, народным языком. Рапсодии I—XII / Отечественные записки. 1853, т. 86—88 (Homeri versio)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 3 Septembris Gregoriano.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 11 Iunii Gregoriano.