Bulla (amuletum)
Bulla erat insigne quod pueri Romani e collo ante pectus suspensum gestabant, sive ex auro apud nobilium familias sive ex loro apud humiliores factam[1], quam deis domesticis consecrabant cum togam virilem induebant[2]. Ita appellata erat ob formam guttae similiorem et inclusis intra eam remediis quae crederent adversus invidiam valentissima[3] malum oculum(en) avertere credebatur. Emblemate(en) saepe signabatur.
De origine
[recensere | fontem recensere]Plutarchus originem Latinam illi mori dabat quoniam ius bullae liberorum collis nectendae inter honores numerat quos Romulus Sabinis raptis placandi gratia tribuit. Ceteri auctores morem ad Etruscos referunt ut Iuvenalis qui Etruscum aurum memorat. Plinius et Macrobius consentiunt regem Tarquinium Priscum primum filium suum quod adhuc puer hostem interfecisset hoc aureo ornamento donasse. Unde si Plinio credimus ad equitum filios honos transiit. Macrobius aliorum auctorum opinionem refert qui eundem regem patriciis gentibus bullae gestamen instituisse contendebant si magistratum curulem gessissent[4]. Certe Latinis auctoribus bullae gestamen apud Etruscos non tam pueritiae ingenuae insigne quam regni triumphantiumque visum est[5].
Archaeologi multas bullas aureas aut aeneas invenerunt e quibus nonnullae antiquissimae sunt atque fortasse ad Villanovianum cultum pertinent. Difficile igitur scire utrum apud Tuscos an apud Latinos primum in usu fuerint eo magis quod auctores Romani fortasse materiam auream tantum ad Etruscos referebant.
De falsa etymologia
[recensere | fontem recensere]Nonnulli scriptores antiqui bullam per dialectum Aeolicam (βόλλαν) ad verbum Graecum βουλήν (consilium) referebant tamquam signum 'boni consilii'. Primus auctor huius pseudoetymologiae Varro fuit qui Linguam Latinam e dialecto Aeolica enatam esse credebat[6]. Vera origo nominis obscura hodieque manet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ita Iuvenalis, V.165ː ...Etruscum puero si contigit aurum / uel nodus tantum et signum de paupere loro?
- ↑ Persius, Saturae V.31ː bullaque subcinctis Laribus donata pependit. Cf Petronius, Satiricon 60ː "Lares bullatos". Acro ad Sermones Horatii I.5.65ː Solebant pueri, postquam pueritiam excedebant, dis Laribus bullas suas consecrare similiter et puellae pupas
- ↑ Macrobius I.6.
- ↑ Saturnalia I.6.11ː cultum quoque ingenuorum puerorum inter praecipua duxisse, instituisseque ut patricii bulla aurea cum toga cui purpura praetexitur uterentur, dumtaxat illi quorum patres curulem gesserant magistratum.
- ↑ Macrobius I.6.9ː Nam sicut praetexta magistratuum, ita bulla gestamen erat triumphantium, quam in triumpho prae se gerebant inclusis intra eam remediis quae crederent adversus invidiam valentissima. Hinc deductus mos ut praetexta et bulla in usum puerorum nobilium usurparentur... Sed vide M.L. Haack (2007).
- ↑ Plutarchus, Quaestiones Romanae 101. Cf. Festusː Bulla aurea insigne erat puerorum praetextatorum, quae dependebat eis a pectore, ut significaretur eam aetatem alterius regendam consilio (dicta est autem bulla a Graeco sermone βουλή, quod consilium dicitur Latine) vel quia eam partem corporis bulla contingat, id est pectus, in quo naturale manet consilium.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Iuvenalis, Satura Vː 164-5
- Macrobius, libro primo Saturnaliorum cap. 6
- Plinius, Naturalis Historia XXXIII.10
- Plutarchus, Vita Romuli XX.4 et XXV.7 ; Quaestiones Romanae 101.
- Valerius Maximus, Factorum et dictorum memorabilium libro tertio 1.1 (statua bullata Aemili Lepidi in Capitolio).
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- A. Andren, "Oreficeria e plastica etrusche", in Opuscula archeologica , 1948ː 91-112
- Raymond Bloch, Tite Live et les premiers siècles de Rome, Les Belles Lettres, 1965ː 84-8.
- Francesco Ficoroni, La bolla d'oro de' fanciulli nobili romani e quella de' libertini, ed altre singolarità spettanti a mausolei nuovamente scopertisi, Romae, 1732
- Marie-Laurence Haack, "Boules et bulles. Un exemple de transfert culturel", Dialogues d'histoire ancienne, 2007ː 57-67
- Hans Rupprecht Goette, "Die Bulla", Bonner Jahrbücher, 1986ː 133–164