Jump to content

Carduelinae

E Vicipaedia

Subphylum : Vertebrata 
Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Superfamilia : Passerida 
Familia : Fringillidae 
Subfamilia : Carduelinae 
Vigors, 1825
   
Subdivisiones: Genera
49; vide commentarium.

Carduelinae sunt una ex tribus subfamiliis avium familiae Fringillidarum; quarum aliae sunt Fringillinae et Euphoniinae. Nunc in hanc subfamiliam digeruntur Carduelinae Havaianae.[1]

Carduelinae seminibus paene semper vescuntur, et plurimorum passerorum dissimiles, partum plerumque seminibus vomitis alunt.[2] Praeterea parvis calvariae singulis ab aliis fringillidis differunt.[2] Facillime semina aperiunt caulesque tenent, aliarum avium granivorarum sicut passeridarum et emberizidarum dissimiles, quae plerumque seminibus quae deciderunt vescuntur.[3] Nonnullae huius subfamiliae species, sicut aves generis Loxiae, paene solum seminibus unius plantarum generis vescuntur, sicut conis coniferorum.[2] Greges carduelinae per annum pascuntur, terras non defendentes, ac mares pro suis feminis, non terra vel nido, propugnant.[4]

Nomen subfamiliae a Nicolao Aylward Vigors, zoologo Hibernico, anno 1825 institutum est.[5][6] Vocabulum Carduelinae a cardueli, quod invicem a carduo deducitur, ad binomen Carduelem carduelem attingens, ad unam ex subfamiliae speciebus.[7]

Genera et species

[recensere | fontem recensere]

Familiae sunt 184 species in 49 genera digestae. Ex quibus speciebus, quindecim nunc exstinctae sunt: Carpodacus ferreorostris et quattuordecim species Havaianae, commode in tribum vel gregem Drepanidorum digestae.[8]

Subfamilia Carduelinae

  1. Groth, 2001: 552–53.
  2. 2.0 2.1 2.2 Newton 1973: 31.
  3. Groth 2001: 557.
  4. Groth 2001: 558.
  5. Bock, Walter J. (1994). History and nomenclature of avian family-group names. Bulletin of the American Museum of Natural History Issue 222. p. 264 
  6. Vigors, Nicholas Aylward (1825). "Sketches in ornithology". Zoological Journal 2 (7): 398 .
  7. Jobling, James A. (2010). The Helm Dictionary of Scientific Bird Names. Londinii: Christopher Helm. p. 91. ISBN 978-1-4081-2501-4 
  8. Gill, Frank; Donsker, David, eds. "Finches, euphonias". World Bird List Version 5.3. International Ornithologists' Union .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Fossilworks