Nomen proprium
Nomen proprium est nomen substantivum, quo homo privatus a ceteris dinoscitur hominibus, aut res aliqua a ceteris membris eiusdem generis distinguitur. Cum igitur nomine proprio singularis a singulari individuumque ab individuo dinoscatur, nomine appellativo res ad eandem categoriam pertinentes ex mundo colliguntur. Aegaeum mare dictio est, quae ex nomine proprio (Aegaeum) et nomine appellativo (mare) constat. Aegaeum hic ad certum mare refertur, mare autem certam indicat categoriam, quae a ceteris categoriis, sicut lacu aut monte, distingui debet, si quidem intellectum mundi capere volumus.
De usu nominum propriorum
[recensere | fontem recensere]Singuli homines omnium gentium et nationum nomine proprio a ceteris dinoscuntur, quae quidem distinctio variis rationibus fieri solet, prout moribus cuiusque populi convenit. Sunt gentes, quarum homines uno tantum nomine cognoscuntur. Apud Romanos antiquos multiplicia nominum genera erant. In exemplo est Lucius Cornelius Scipio Barbatus, cuius nomen plenum hisce partibus constat: Lucius (praenomen) Cornelius (gentilicium) Scipio (cognomen) Barbatus (agnomen).
Etiam varia loca et tempora quae in publicis et privatis rebus gerendis conspicua sunt, proprio nomine appellari solent. Itaque fluvii lacus maria regiones vici urbes silvae valles colles montes suo quaeque nomine notantur (nomina topographica). Nec solum his, nam temporibus notabilibus, sicut feriis et certis diebus mensis, suum cuique nomen proprium dari solet.
Interdum nomen proprium appellativi loco adhibetur, cum certa alicuius personae proprietas ad alium quempiam transfertur: si quis enim ingenio par fere Alberto Einstein esse videatur, nihil obstet, quin "Einstein est" dicatur. Neque hic ille dicitur vir, qui anno 1921 praemium Nobelianum physicae accepit, sed potius ad ingenium eiusdem hominis refertur.[1] Ex appellativo contra nomen proprium fit, cum aliqua res aut vis per personificationem profertur, sicut Mens Fides Virtus Concordia.[2]
De scriptione nominum propriorum
[recensere | fontem recensere]Nomina propria in scriptione alphabetica littera grandi incipiunt ita ut in nominibus personalibus omnes totius nominis partes sua quaeque prima grandi littera notentur (sicut Marcus Porcius Cato Uticensis); in toponymis autem ipse locus non pars nominis est sed potius nomen appellativum nomini loci adtributum. Itaque hoc modo scribitur:[3] Caspium mare[4] (Plinius, Curtius Rufus), Hiberus fluvius (Plinius), Fucinus lacus (Suetonius), Samos insula (Servius), Vescia urbs (Livius), Gaditana civitas (Cicero), Erycus mons (Cicero), et cetera nomina propria.
Etiam nomina temporum notabilium prima littera grandi scribi solent, ut fit in mensium nominibus notandis: November et November mensis (Plinius, Columella), December et December mensis (Suetonius), etc. Dies certi mensuales (qui sunt Kalendae Nonae Idus) a plurimis editoribus prima littera grandi notantur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. Asher (2011_ 309).
- ↑ Cic. N.D. 2.79.
- ↑ Haec est ratio et usus optimarum editionum philologarum (Bibliotheca Oxoniensis, Bibliotheca Teubneriana, Collection Budé), quarum auctoritas sane nulla alia auctoritate superari videtur.
- ↑ Constat hunc usitatum esse verborum ordinem, quamquam sane inverso quoque ordine uti licet, sicut mare Caspium (Curtius Rufus, Pomponius Mela). Nihilo minus, locus (mare, fluvius, mons, ...) prima littera minuscula scribitur.
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Asher, Nicholas (2011) Lexical Meaning in Context: A Web of Words. Cambridge University Press.
- Kajanto, Iiro (1965) The Latin Cognomina. Societas Scientiarum Fennica.
- Otto, Gualterus (1898) Nomina propria Latina oriunda a participiis perfecti. In aedibus B. G. Teubneri.
- Salomies, Olli (1987) Die römischen Vornamen. Studien zur römischen Namengebung. Societas Scientiarum Fennica.
- Solin, Heikki (1982) Die griechischen Personennamen in Rom: Ein Namenbuch, I-III. Walter de Gruyter.
- Solin, Heikki (1996) Die stadtrömischen Sklavennamen: Ein Namenbuch, I-III. Franz Steiner Verlag.
- Solin, Heikki & Salomies, Olli (1988) Repertorium nominum gentilium et cognominum Latinorum. Olms-Weidmann.