Jump to content

Carolus-Henricus Spilker

E Vicipaedia
Wikidata Carolus-Henricus Spilker
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3 Maii 1921; Bad Oeynhausen
Obitus: 23 Octobris 2011; Bonna
Patria: Germania

Carolus-Henricus (Theod. Karl-Heinz) Spilker (natus 3 Maii 1921 oppido Bad Oeynhausen, mortuus 23 Octobris 2011 Bonnae) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis CSU fuit.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Spilker anno 1939 testimonium maturitatis accepit et ad SS accesit, ut miles eius foederis Nazistae fieret. Legatus SS factus anno 1941 bello contra Unionem Sovieticam interfuit ac apud Stalingradum sauciatus est. Itaque posthac in "administerio imperii educationi populi rebusque propagandis" Iosephi Goebbels operam dedit et pelliculas elegit. Bello finito Moguntiaci atque Monachii iurisprudentiae studebat. Anno 1953 secundam probationem accepit. Tum adlatus Francisci Iosephi Strauß praesidis factionis CSU et legati ad Dietam Foederalem Germaniae Bonnae operam dedit. Anno 1958 officium hoc reliquit et director societatis chemicae "Hoechst" factus est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 1969 Spilker, qui interea sodalis factionis CSU factus erat, primo legatus parlamenti Theodisci electus est. Hoc munere ad usque annum 1994 fungebatur. Die 9 Novembris 1989 Spilker in Dieta orrationem habens certior factus est, Murum Berolinensem esse quasi obolitum, hunc nuntium collegis suis pronuntiabat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]