Jump to content

Cassius Dionysius Uticensis

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Dionysius.

Cassius Dionysius Uticensis[1] opus Magonis de re rustica a lingua Punica in Graecam xx libris conversit. Hoc opus nunc deperditum Plinius, Varro, Columella[2] et fortasse auctores Geoponicorum cognoverunt; epitome in libris vi saeculo I a. Chr. conscripta est a Diophanis Nicaeensis.[3]

Index fragmentorum

[recensere | fontem recensere]
  • Varro, De re rustica 1.17.3: quomodo operarios eligere:
    Cassius scribit haec: operarios parandos esse, qui laborem ferre possint, ne minores annorum XXII et ad agri culturam dociles. Eam coniecturam fieri posse ex aliarum rerum imperatis, et in eo eorum e noviciis requisitione, ad priorem dominum quid factitarint.
  • Varro, De re rustica 1.38: de stercore:
    Cassius secundum columbinum scribit esse hominis, tertio caprinum et ovillum et asininum, 3 minime bonum equinum, sed in segetes; in prata enim vel optimum, ut ceterarum veterinarum, quae hordeo pascuntur, quod multam facit herbam.
  • Varro, De re rustica 2.1.27; Columella, Rei rusticae libri 6.37.3: mulae in Africa interdum peperisse duodecimo mense, ut equa.
    Cui ego ut succinerem, subicio Magonem et Dionysium scribere, mula et equa cum conceperint, duodecimo mense parere. Varro, De Re Rustica 2.1.27.
  • Varro, De re rustica 3.2.13: de gallinis, columbis, apibus:
    Duo enim genera cum sint pastionum, unum agreste, in quo pecuariae sunt, alterum villaticum, in quo sunt gallinae ac columbae et apes et cetera, quae in villa solent pasci, de quibus et Poenus Mago et Cassius Dionysius et alii quaedam separatim ac dispersim in libris reliquerunt, quae Seius legisse videtur et ideo ex iis pastionibus ex una villa maioris fructus capere, quam alii faciunt ex toto fundo.
  • Plinius, Naturalis historia 11.40; 25.8 (citatur et in argumentis librorum 8, 10, 11, 14, 15, 17, 18).[4]
  • Athenaeus, Deipnosophistae 648e: nomina porri.
  • Geoponica 1.11: de ventis.
  1. Graece Διονύσιος ὁ Ἰτυκαῖος.
  2. Plinii Naturalis historia 18.22 Pliny the Elder, The Natural History (eds. John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A.) apud www.perseus.tufts.edu; Varronis De re rustica 1.1.10; Columellae Rei rusticae libri 1.1.13, 12.4.2.
  3. Columellae De Agricultura 1.1.10.
  4. Alibi etiam "Dionysius medicus" aut Sallustius Dionysius citatur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Petrus Needham, ed., Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae 1704) p. x