Jump to content

Ceolfridus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Ceolfridus (* anno 630 sive 642; † Andematuni, in Burgundia die 29 Septembris 716) fuit sanctus Francogallus et abbas Viuramudae(en) et Gyrui. Festum suum die 29 Septembris celebratur.

Ceolfridus duodeviginti annos natus in coetum monachorum Benedictorum monasterii Inhrypensis receptus est. et secundum studium decem annorum ab Wilfrido Eboracensi sacerdos consecratus est. Benedictus Episcopus eum primo priorem monasterii Wearmouth, et postea abbatem monasterii Gyrui fecit. Post mortem Benedicti anno 690, Ceolfridus successor eius missionarius factus est. Bibliothecas monasteriorum suorum auxit. Ita codex pretiosus Vulgatae, Codex Amiatinus, ab eo Romam fertur. Senex officia sua deposuit et Romam iter fecit, sed in media via obiit.

Ceolfridus Andematuni sepultus est. Reliquiae suae primo Gyrui et tempore occupationis Danorum in Glestingaburgem translatae sunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Friedrich Wilhelm Bautz, "CEOLFRID, Abt von Jarrow und Wearmouth" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1)  col. 969 (Theodisce)