Cerambycidae

Superclassis : Hexapoda
Classis : Insecta
Subclassis : Pterygota
Infraclassis : Neoptera
Superordo : Endopterygota
Ordo : Coleoptera
Superfamilia : Chrysomeloidea
Familia : Cerambycidae
Latreille, 1802[1]




Cerambycidae sunt cosmopolita coleopterorum familia,[2] quorum proprietas notissima est antennae longissimae, saepe tam longae quam corpus animalis, vel etiam corpore longiores. In variis autem generibus familiae, antennae brevissimae sunt (exempli gratia in Neandra brunnea), unde magnum est tales species a coleopteris cognatis sicut Chrysomelidis distinguere.
Familia est permagna, plus quam 26 000 specierum descriptarum comprehendens, quarum parum plus quam dimidium in hemisphaerio orientali endemicae sunt. Nonnullae sunt pestes, commercio noxiae. Larvae in lignum terebrant, ubi arbores aut vivas aut caesas magnopere laedere possunt, vel aliquando lignum in aedificiis constructis adhibitum; ideo Hylotrupes bajulus intus est quaestio magni momenti. Nonnullae species formicas, anthophila, vespidasque imitantur, quamquam species plerumque cryptice colorantur. Titanus giganteus, species rara in America Australi septentrionali orientalique inventa, maximum mundi insectum saepe habetur (quamquam non gravissimum, non longissimum), corpore plus quam 16.7 centimetra longo.[3]
Scientificum huius familiae coleopterorum nomen proprium ex Cerambo, persona in mythologia Graeca, deducitur, ex pastore qui, post dissensionem cum nymphis, in magnum coleopterum cornutum commutatur.
Subfamiliae
[recensere | fontem recensere]Decem subfamiliae sunt:[4]
- Anoplodermatinae Guérin-Méneville, 1840
- Apatophyseinae Lacordaire, 1869
- Cerambycinae Latreille, 1802
- Dorcasominae Lacordaire, 1869
- Lamiinae Latreille, 1825
- Lepturinae Latreille, 1802
- Necydalinae Latreille, 1825
- Parandrinae Blanchard, 1845
- Prioninae Latreille, 1802
- Spondylidinae Audinet-Serville, 1832
Genera et species notabiles
[recensere | fontem recensere]- Acrocinus longimanus – magna species; mari sunt longissima crura anteriora
- Anoplophora chinensis – pestis magni momenti
- Anoplophora glabripennis – species ex Asia invadens
- Aridaeus thoracicus – species in Australia endemica
- Butherium erythropus
- Cerambyx
- Desmocerus californicus dimorphus – subspecies in periculo in California
- Moneilema – genus volatu carens
- Onychocerus albitarsis – solum coleopterum notum cui est ictus hominibus venenosus
- Pachyta
- Petrognatha gigas – magnum coleopterum in Africa
- Prionoplus reticularis – coleopterum huhu vulgo appellatum, gravissimum coleopterum in Nova Zelandia
- Rosalia alpina – species Europaea, in periculo
- Semanotus
- Tetraopes tetrophthalmus – species toxica, coloribis aposematicis
- Tetropium fuscum – pestis invadens
- Titanus giganteus – unum ex maximis mundi coleopteris
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Cerambycidae Latreille, 1802". apud Integrated Taxonomic Information System.
- ↑ Gomes Gonçalves, Marcos Paulo (December 2017). "Relationship Between Meteorological Conditions and Beetles in Mata de Cocal". Revista Brasileira de Meteorologia 32 (4): 543–554.
- ↑ Max Barclay (2010). "Titanus giganteus Linnaeus (1771)". Londinii: Natural History Museum.
- ↑ Patrice Bouchard; Yves Bousquet; Anthony E. Davies; Miguel A. Alonso-Zarazaga; John F. Lawrence; Chris H. C. Lyal; Alfred F. Newton; Chris A. M. Reid et al (2010). "Family-group names in Coleoptera (Insecta)". ZooKeys 88: 1–972.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Monné, Miguel A., et Frank T. Hovore. 2005. Electronic Checklist of the Cerambycidae of the Western Hemisphere. PDF. Cerambycids.com.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cerambycidas spectant. |
![]() |
Vide "Cerambycidas" apud Vicispecies. |
- Pinacotheca photographematum Cerambycidarum.
- Pinacotheca photographematum: "Longhorn beetles (Cerambycidae) of the West Palaearctic Region."
- "Cerambycidae of the New World."
- "Cerambycidae of French Guiana."
- Museum Nationale ad Rio Brasiliae. Imagines holotyporum.
- "Iberodorcadion Coleoptera, Cerambycidae, Dorcadion." RedIRIS.
- Pelliculae: "Longicornes (Dorcadion, Cerambycidae, Coleoptera)."
- Cerambycidae Bornei. PDF.
- "Longhorned Beetles (Cerambycidae)." BugGuide.
- "Anoplophora chinensis, citrus longhorned beetle." Featured Creatures, Universitas Floridensis / Institute of Food and Agricultural Sciences
- "Coleoptera: Cerambycidae." Department of Entomology and Nematology, University of Florida.
- "Wood-boring beetles of the world."