Choephoroe
Choephoroe (Graece Χοηφόροι) sunt tragoedia Graeca antiqua poetae Aeschyli. Secunda pars trilogiae Oresteae erat quae anno 458 a.C.n. Dionysiis palmam rettulit. Praecedebat Agamemnon, sequebantur Eumenides. In hac secunda parte poeta matricidium Orestis scaenice retractabat. Post Aeschylum et Sophocles et Euripides eandem fabulam tragice elaborarunt. Titulus mulieres chori designat qui ancillis libamenta (Graece χοή) ad Agamemnonis monumentum in parodo ferentibus (Graece φορός) constabat.
Personae
[recensere | fontem recensere]- Orestes, Agamemnonis et Clytaemnestrae filius
- Pylades, Orestis amicus
- Chorus duodecim captivarum
- Electra, Orestis soror
- Nutrix
- Clytaemnestra, Orestis et Electrae mater
- Aegisthus, Clytaemnestrae moechus qui Argis regnat
- Servus
Res Argis pro Atridarum palatio geruntur.
Summarium
[recensere | fontem recensere]- Prologusː Orestes tum primum in patriam post longum tempus rediit atque cirrum e suis capellis in patris sui Agamemnonis tumulo consecrat. Feminas advenientes audit atque cum amico Pylade recedit.
- Parodosː captivae Electram comitantes reginae Clytaemnestrae iussu libationes et dona quibus mortui Manes placare illa sperat adferunt. Etenim somnio nocturno infausto exterrita est. At feminae verba sibi mandata pronuntiare reformidant et iustitiam divinam invocant.
- Primum episodiumː Electra capillos invenit atque suis similes esse iudicat non minus quam pedis vestigia ibi relicta; tum Orestes e latebris exit atque veste quam olim soror sibi pinxit cognoscitur[1]. Laetantur atque Orestes eam certiorem facit ipsum Apollinem terrendis minis additis sibi praecepisse ut patrem ultum iret. Sequitur kommosː haec est pars cantata in qua chorus, Orestes, Electra alternant et sibi respondent Agamemnonem sub terris auxilio sibi evocantes atque se invicem ad ultionem excitantes. Deinde Orestes somnium reginae ut faustum omen ad inceptum suum interpretaturː nam Clytaemnestra serpentem peperisse sibi visa est qui una cum lacte sanguinis guttam e mamma elicuit. Consilium cum sociis communicatː peregrinus e Delphis venisse una cum Pylade simulabit ut palatium intraret atque ut primum in Aegisthum incidet eum ferro sterneret.
- Primum stasimon[2]ː chorus plures scelestas feminas memorat quae magnarum calamitatum ut Clytaemestra causa fueruntː Althaeam, Scyllam, Lemniades...
- Secundum episodiumː Orestes incognitus ipsius mortem matri falso nuntiat. Quae maerorem quidem simulat et veterem filii nutricem Cilissam ad Aegisthum statim mittit hortaturam ut quam cito veniat ad peregrinos interrogandos. Cui nutrici mortem carissimi Orestis ploranti chori feminae persuadent ut sine satellitibus veniendum esse Aegistho dicat. Fortasse nondum perisse Atridarum domum insinuant.
- Secundum stasimonː chorus Iovem, Hermen aliosque deos precatur ut Oresti auxilio sint atque domum a sanguineo fato tandem liberent. Orestem Perseo adsimulant, Clytaemestram vero Gorgoni.
- Tertium episodiumː Aegisthus statim atque fiduciae plenus palatium intravit occiditur. Accurrit Clytaemestra atque postquam Oresten cognovit verbis supplicibus eum placare temptat. At ille post brevem haesitationem Apollinis oraculo et pietate patri debita impulsus matrem ad mortem rapit ubi Aegisthi corpus iam iacet.
- Tertium stasimonː chorus Iustitiam tandem regnantem et Atridarum domum voluntate deorum restitutam canit.
- Exodosː Orestes factum suum defendit. Mox tamen ab "iratis maternis canibus"[3] (hoc est Erinybus) fugatur et ad Apollinis templum refugere decernit dum chorus incertus manet utrum finis malorum sit an indutiae tantum ante novas caedes.
Quid sibi proposuerit poeta
[recensere | fontem recensere]Ut in Agamemnone Aeschylus in Choephoris ostendit quomodo sanguis semel effusus novas semper caedes provocet, sine fine[4]. Ita in prima fabula Agamemnonis caedes (actio) caedem Aegisthi et Clutemnestrae (reactio) in secunda fabula provocat donec scelesta series in tertia fabula per iudices et orationis persuasionem dilueretur (solutio).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Illam recognitionis scaenam Euripides in sua Electra deridere videtur. Vide Gilberte Ronnet (1975) et Godfrey W. Bond, "Euripides' parody of Aeschylus", Hermathena, 1974ː 1-14.
- ↑ T. C. W. Stinton, "The First Stasimon of Aeschylus' Choephori", The Classical Quarterly, 1979ː 252-262.
- ↑ Versus 1054ː ...αἵδε μητρὸς ἔγκοτοι κύνες.
- ↑ Versus 400-4ː ἀλλὰ νόμος μὲν φονίας σταγόνας // χυμένας ἐς πέδον ἄλλο προσαιτεῖν // αἷμα. βοᾷ γὰρ λοιγὸς Ἐρινὺν //παρὰ τῶν πρότερον φθιμένων ἄτην // ἑτέραν ἐπάγουσαν ἐπ᾽ ἄτῃ.
Editio cum commentario
[recensere | fontem recensere]- A. F. Garvie, Aeschylus. Choephori. With Introduction and Commentary, Clarendon Press, 1986 Recensio critica
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Florence Mary Bennett Anderson, "The Character of Clytemnestra in the Choephoroe and the Eumenides of Aeschylus", The American Journal of Philology, 1932ː 301-319.
- Daniela Cavallaro, "I sogni di Clitennestra: The Oresteia according to Dacia Maraini", Italica, 1995ː 340-355.
- D. S. Carne-Ross, "The Beastly House of Atreus", The Kenyon Review, 1981ː 20-60
- Robin Mitchell-Boyask, "Aeschylus: Choephoroi (Libation Bearers) (Χοηϕόροι)" in Encyclopedia of Greek tragedy, Wiley, 2013
- Paul Mazon, "Le premier vers des Choéphores", Revue des Études Grecques, 1919ː 376-383
- O. Navarre, "Sophocle imitateur d'Eschyle : les Choéphores et l'Électre", Revue des Études Anciennes, 1909ː 101-128
- Gilberte Ronnet, "L'ironie d'Euripide dans Électre (vers 513 à 546)", Revue des Études Grecques, 1975ː 63-70
- H. J. Rose, "The Part of Pylades in Aeschylus' Choephoroe", The Annual of the British School at Athens, 1936/7ː 201-206