Jump to content

Agamemnon (Aeschylus)

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Aegisthus et Clytemnestra Agamemnonis caedem meditantur. Petrus Narcissus Guérin pinxit (1817)

Agamemnon (Graece Ἀγαμέμνων) est tragoedia Graeca antiqua poetae Aeschyli. Prima pars trilogiae Oresteae erat quae anno 458 a.C.n. Dionysiis palmam rettulit. Sequentes fabulae sunt Choephoroe et Eumenides. In hac prima parte caedem Agamemnonis e Troiano bello redeuntis scaenice retractabat. Chori anxii cantus qui magnam partem in fabula agunt (circiter dimidiam versuum partem) tragicum et supranaturalem colorem huic tragoediae conferunt. Per climacem terror semper crescit.

Res Argis pro palatio agitur.

  • Prologusː vigil qui iamdiu igneum signum Ilium captum nuntiaturum exspectat et per totas noctes vigilat tandem speratam lucem adspicit. Gaudet quod cum domino Agamemnone dextras mox iuncturus sit et nuntium reginae Clytaemnestrae adlaturus abit.
  • Parodosː in hac longissima parodo chorus primo miratur cur Clytaemnestrae iussu altaria omnia in urbe festivis flammis luceant atque donis onerentur. Simul praeterita atque in primis Iphigeniae immolationem decem abhinc annis commemorant dum oracula et alia divinae voluntatis signa anxie scrutantur. Metuunt enim ne cruor olim effusus secundum Iovis legem vindictam et futuras calamitates commoveat.
  • Primum episodiumː Clytaemnestra stupenti choro nuntium victoriae et reditus confirmat atque quomodo ignibus summis montibus per intervalla dispositis nuntius usque ad Argos pervenerit explicat. Addit felicem reditum victoribus fore si a templis et sacrilegis furtis abstinuissent.
  • Primum stasimonː chorus nuntium celebrat in quo Iovis Hospitalis iustitiam recognoscit qui homines impios punire solet[1]. Simul Graecos unius feminae ob peccatum mortuos deploratː nam Ares pro corporibus florentibus urnas cineribus plenas propinquis reddit[2]. Qua de causa Atridis popularem invidiam reformidat[3]ː nam qui multorum sanguinem effundunt a deis observantur et Erinyes metuere debent[4].
  • Secundum episodiumː longum tempus inter primum et secundum episodium elapsum estː nam nunc praeco ex Ilio advenit atque victoriam Achaeorum confirmat cui tandem chorus fidem habet. Clytaemnestra eum ad maritum cum mandatis remittitː 'quam celerrime domum veniret ubi uxorem castam et fidelem domi custodem eum expectantem inventurus esset'. Coryphaeus Clytaemestrae mendacii sibi conscius sermonem ad Menelaum vertit quem praeco tempestate abductum ubinam nunc esset neminem scire testatur. Deinde ad Agamemnonem cum mandatis proficiscitur.
  • Secundum stasimonː chorus adulterium Helenae fugamque memorat quam 'Erinyem lacrimosam'[5] appellat atque eam cum leonis catulo comparat qui domi nutritus iam adultus benefactorum pecora vorat. Ex iniuriarum enim serie novas semper calamitates mortalibus orturas existimat quamquam populus deos nimis beatis hominibus invidere potius credit. Revera iustos homines iustos liberos gignere nec eis quicquam a deis timendum esse contendit[6].
  • Tertium episodiumː Agamemnon et Cassandra curribus vecti introeunt. Clytaemnestra maritum magnificis speciosisque verbis salutat, e quibus nonnulla in sensum longe diversum qui res tacitas non ignorant interpretari possunt. Quin etiam Agamemnoni primo (quia deorum invidiam timet) reluctanti postremo persuadet ut tapetum purpureum pictumque procalcans domum intret[7].
  • Tertium stasimonː hoc nefandae superbiae facinus chori terrorem auget cuius cor in pectore lugubrem Erinyum hymnum sponte orditur. Meminit enim sanguinem semel fusum numquam corpus redintegrare posse[8]ː metu tamen tacere mavult.
  • Quartum episodiumː Agamemnon domum intrat; at Cassandra in limine consistitː divino furore correpta praeterita simul scelera ibi perpetrata videt et futura, hoc est filios Thyestis iugulatos et Atrei iussu suo patri edendos in convivio adpositos necnon seipsam cum Agamemnone domino post parvum tempus a Clytemnestra et Aegistho trucidatam. Coram chori senibus dubitanter audientibus Apollinis crudelitatem increpat atque sacerdotii ornamenta abicit antequam et ipsa intra domum ad mortem contendat. Haec scaena nonnullis comica visa est quia senes agendo omnino impares sunt.
  • Quartum stasimonː non de solito stasimone agitur quoniam chorus postquam fortunarum humanarum fragilitatem canere coepit Agamemnonis intra domum perculsi clamoribus interrumpitur et postea dum quid agant secum anxie deliberant unusquisque e duodecim choreutis opinionem suam duobus versibus profert.
  • Exodosː e domo exit Clytaemnestra exultans quod regem dolabra sua manu percusserit atque ita filiam Iphigeniam olim ad ventos propitiandos immolatam vindicarit. Tum fit altercatio inter chorum lyrico modo cantantem et Clytaemnestram trimetris iambicis, hoc est sermonis metro, respondentem, nec regina senum vituperationibus commovetur. Iam advenit Aegisthus et ipse exultans quod fratres olim ab Atreo, Agamemnonis patre, iugulatos per Clytaemnestrae manum vindicarit. Senes chori et reginae moechus minis et conviciis ita certant ut ad pugnam et arma ventum esset ni Clytaemnestra satis sanguinis illo die effusum esse decrevisset. Ultimo versu sperat una cum Aegistho regnum in posterum bene administaturam esse.

Quid sibi proposuerit poeta

[recensere | fontem recensere]

Inter exstantia Aeschylea opera Agamemnon multo longissimum est (1673 versus). Secundum nonnullos eruditos prima tragoedia servata est in qua tertius actor et skene adhibeantur[9]. Caedem Agamemnonis iam in Odyssea narratam retractat sed cum praeteritis facinoribus eam connectit, Iphigenia immolata iam in parodo a senibus anxie memorata antequam Clytaemnestra caedis causam eam proclamet necnon nefando Thyestis convivio quod Cassandra vaticinans in domus limine videt atque exeunte fabula Aegisthus iterum narrat. Cum futuris facinoribus quoque eam connectitː Cassandra furore prophetico correpta iam futurum vindicem videt et ultimis versibus senes chori rediturum Oresten Aegistho minantur, ita secundam trilogiae tragoediam praenuntiantes. Nam Aeschylus iustitiam divinam et poenarum distributionem investigat, ultionum scelerumque seriem sine fine saevituram ostendens. Chorus legem a Iove hominibus datam sapienter describitː dolore homini discendum esse[10].

Ceteris personis voluntate et vi animi longe praestat Clytaemnestra quae sua manu Agamemnonem ferit. Et marito imperat quem ad tapetum calcandum invitum cogit et Aegistho quem ab aggrediendis senibus reprimit. Sola Cassandra parumper resistit quae non minus quam chorus divina consilia interpretatur.

  1. Versus 367 sqqː Διὸς πλαγὰν ἔχουσιν εἰπεῖν, // πάρεστιν τοῦτό γ' ἐξιχνεῦσαι... = ictum Iovis appellare possunt quem facti convincere facile est...
  2. Versus 438-44 ː ὁ χρυσαμοιβὸς δ' Ἄρης σωμάτων //καὶ ταλαντοῦχος ἐν μάχῃ δορὸς // πυρωθὲν ἐξ Ἰλίου // φίλοισι πέμπει βαρὺ // ψῆγμα δυσδάκρυτον, ἀντ-//ήνορος σποδοῦ γεμί-//ζων λέβητας εὐθέτους. = corporum nummularius Ares qui libram in proelio tenet semustas et acriter lacrimabiles scorias ex Ilio familiaribus remittit, dum pro hominibus cinere urnas implet.
  3. Versus 457-8 βαρεῖα δ' ἀστῶν φάτις ξὺν κότῳ· // δημοκράτου δ' ἀρᾶς τίνει χρέος. = gravis fama civium iratorumː populari invidiae debitum solvere necesse.
  4. Versus 461-3ː τῶν πολυκτόνων γὰρ οὐκ // ἄσκοποι θεοί. κελαι-//ναὶ δ' Ἐρινύες χρόνῳ... = multorum interfectores deorum animum ad se convertunt atque suo tempore Erinyes atrae...
  5. Versus 749ː νυμφόκλαυτος Ἐρινύς.
  6. Versus 758-62ː δίχα δ' ἄλλων μονόφρων εἰ- // μί. τὸ δυσσεβὲς γὰρ ἔργον //μετὰ μὲν πλείονα τίκτει, σφετέρᾳ δ' εἰκότα γέννᾳ, //οἴκων γὰρ εὐθυδίκων // καλλίπαις πότμος ἀεί. = Solus a ceteris dissentiens ita censeoː impia facta plura sibi similia in posteris gignunt. Nam in iustorum domibus fortuna bonos liberos semper dat.
  7. Versus 931-74.
  8. Versus 1019-22ː τὸ δ' ἐπὶ γᾶν πεσὸν ἅπαξ // θανάσιμον πρόπαρ ἀνδρὸς // μέλαν αἷμα τίς ἂν // πάλιν ἀγκαλέσαιτ' ἐπαείδων; = cruor ater postquam e moriente viro humum cecidit quis carminibus eum revocaret?
  9. R. Mitchell-Boyask (2013).
  10. Versus 177-8ː τὸν πάθει μάθος // θέντα κυρίως ἔχειν.

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]
  • Jean Bollack et Pierre Judet de La Combe, L'"Agamemnon" d'Eschyle : le texte et ses interprétations, Éditions de la Maison des sciences de l'homme, 1981-2. Duo volumina. Recensio critica
  • Eduard Fraenkel, Agamemnon / Aeschylus ; ed. with a commentary, Oxonii, 1982. tria volumina.
  • David Raeburn et Oliver Thomas, The Agamemnon of Aeschylus : a commentary for students, Oxonii, 2011 Nonnullae paginae apud Guglum librorum

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

De hac pagina