Jump to content

Christianus Wulff

Latinitas bona
E Vicipaedia
Christianus Wulff

Christianus (vulgo: Christian) Wulff (natus Osnabrugae 19 Iunii 1959) est vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae. A die 30 Iunii 2010 ad diem 17 Februarii 2012, cum propter malum exemplum [1] Wulff officio praesidis se abdicavit, Praeses Foederalis Germaniae fuit.

Schola finita Wulff Osnabrugae iurisprudentiae studere coepit atque anno 1987 finivit. Tum erat referendarius et ab anno 1990 iurisconsultus laboravit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Wulff ab anno 1975 sodalis CDU est. Annis 19862001 consiliarius urbis Osnabrugae erat, ab anno 1994 legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris erat. Annis 1994–2008 et praeses suae factionis in hac terra foederali fuit. Annis 1994 et 1998 cum CDU electiones contra Gerhardum Schröder praesidem ministrorum (SPD) perdidit, sed anno 2003 contra Sigmarium Gabriel vicit. 26 Februarii 2003 factione FDP adiuvante novus praeses ministrorum electus est. Hunc magistratum et post suffragium novum anni 2008 tenuit, quod CDU iterum cum FDP maiorem partem legatorum habuit. 3 Iunii 2010 Angela Merkel una cum factionibus CDU, FDP et CSU eum candidatum Praesidis Foederalis Germaniae proposuit, postquam Horatius Koehler hunc officium reliquit. Factiones SPD et Foedus 90/Virides paulo post Ioachimum Gauck candidatum alium nominaverunt. Die 30 Iunii 2010 tertio electione a Concilio Foederali electus est et statim honorem adiit.

Proposita politica

[recensere | fontem recensere]

Wulff praeses ministrorum Saxoniae Inferioris praecipue publicae institutioni semper reformandae studuit. Exempli gratia tempus discendi in Lyceo a tredecim annis imminuit ad duodecim. Praeses Germaniae die 3 Octobris 2010 orationem habuit, qua inter alia dixit religionem Islamicam partem interea esse culturae Germanicae. Hoc dictum a multis diurnariis et rerum politicarum peritis acriter disputatum est[2].

Crimina allata et recessus de magistratu

[recensere | fontem recensere]

A mense Decembri 2011 diurna varia ei animum venalem exprobrabant, quod praeses ministrorum Saxoniae Inferioris dona ab amicis divitibus accepisset atque eis publica commoda dedidisset. Cum die 16 Februarii 2012 delator publicus Hannoverae quaestionem se aperiturum velle indicavisset et Dietam Foederalem rogavisset, ut immunitatem Christiani Wulff tolleret, praeses die 17 Februarii se a magistratu abdicavit. Successor pro tempore Horatius Seehofer praeses Consilii Foederalis Germaniae factus est[3].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  1. Pro "scandalo": Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961)
  2. Diurnarium Bild die 4 Octobris 2010[nexus deficit]
  3. FAZ online 17 Februarii 2012