Jump to content

Chrystia Freeland

E Vicipaedia
Wikidata Chrystia Freeland
Res apud Vicidata repertae:
Chrystia Freeland: imago
Chrystia Freeland: imago
Nativitas: 2 Augusti 1968; Peace River
Patria: Canada
Nomen nativum: Christina Alexandra Freeland

Familia

Coniunx: Graham Bowley

Chrystia Freeland, nomine pleno nativo Christina Alexandra Freeland (apud Peace River nata die 2 Augusti 1968) est politica Canadae.

Patre colono, matre in castris refugorum in Germania e parentibus Ucrainicis nata,[1] Chrystia Freeland in Canada atque Italia educata est, ubi collegium Mundi Uniti Adriaticum frequentavit. Alumna est Collegii Radcliffiensis in Universitate Harvardianae et Universitatis Oxoniensis, rerum Russicarum et Slavonicarum studiosa. Deinde Kioviae, Londinii, Moscuae, Novi Eboraci diurnaria et editrix operam dedit diariis Washington Post et The Economist, sed praesertim Financial Times. Toronti ab anno 1999 usque in 2001 editrix vicaria Globe and Mail fuit. His annis libros divulgavit Sale of the Century anno 2000 de capitalismo Russico, Plutocrats anno 2012 de mercatoribus divitibusque mundialibus.

Ministrae rerum externarum Indonesiae Retno Marsudi, Unionis Europaeae Friderica Mogherini, Coreae Meridianae Gang Gyeong-hwa, Australiae Iulia Bishop, Canadae Chrystia Freeland, Singapurae in urbe apud ASEAN die 4 Augusti 2018 pictae

In Canada iterum ab anno 2013 habitans, factionis liberalis socia, legata est a die 25 Novembris 2013 ad parlamentum Canadense pro circulo medii Toronti. Die 4 Novembris 2015, Iustino Trudeau primo ministro, minister a commercio internationali facta est. A die 10 Ianuarii 2017 minister a rebus externis meret, atque a die 20 Novembris 2019 prima ministra vicaria.

  1. "Halyna Chomiak Freeland" (necrologia) in Edmonton Journal (13 Iulii 2007)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Chrystia Freeland spectant.
Consilium ministrorum Canadense Iustini Trudeau 2015–

Anita Anand (2019–) • Navdeep Bains • Carolina Bennett • Maria Claudia Bibeau • Gulielmus Blair (2019–) • Scott Brison (2015–2019) • Iacobus Carr (2015–2019) • Bardish Chagger • Franciscus Philippus Champagne (2017–) • Stephanus Dion (2015–2017) • Ioannes Ivo Duclos • Kirsty Duncan (2015–2019) • Judy Foote (2015–2017) • Chrystia Freeland • Marcus Garneau • Radulphus Goodale (2015–2019) • Karina Gould (2017–) • Stephanus Guilbeault (2019–) • Patricia Hajdu • Kent Hehr (2015–2018) • Ahmed Hussen (2017–) • Melania Joly • Bernadette Jordan (2019–) • David Lametti (2019–) • Dominicus LeBlanc • Diana Lebouthillier • Laurentius MacAulay • Ioannes McCallum (2015–2017) • Catharina McKenna • Maria Anna Mihychuk (2015–2017) • Maryam Monsef • Gulielmus Morneau • Joyce Murray (2019–) • Mary Ng (2018–) • Seamus O'Regan (2017–) • Ioanna Philpott (2015–2019) • Carola Qualtrough • Paulus Rodríguez (2018–) • Harjit Sajjan • Debora Schulte (2019–) • Amarjeet Sohi (2015–2019) • Philomena Tassi (2018–) • Ginette Petitpas Taylor (2017–2019) • Hunter Tootoo (2015–2016) • Iustinus Trudeau • Daniel Vandal (2019–) • Ionathan Wilkinson (2018–) • Jody Wilson-Raybould (2015–2019)