Comitia
Comitia (-orum, n. pl.)[1] sunt ratio per quam circulus unum inter suos sodales ad obeundum munus per suffragium designat. In democratia repraesentativa, comitia sunt ratio consistens in eligendis determinatis hominibus qui supremo munere, a populo per suffragium concesso fungantur et ergo hi homines nationis repraesentantium munus obire debent. Comitia cum totius communitatis suffragio aut solum cum communitatis partis sive electorum suffragio elaborari potest.
Formae
[recensere | fontem recensere]Comitialis processus basice dividi potest in duas formas quae sunt:
Directa
[recensere | fontem recensere]Est illa ubi candidati ad obeunda munera politica directe a populo eliguntur. Hoc systemate utitur democratia repraesentativa.
Indirecta
[recensere | fontem recensere]Est illa ubi candidati ad obeunda munera politica non directe a populo eliguntur, sed a collegio comitiali, quod a delegatis a populo electis componitur, ut in populi nomine eligant eius gubernantes.
Historia
[recensere | fontem recensere]Apud Romanos comitia centuriata et comitia tributa saepe in Campo Martio habita sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad comitia spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Livius 42.43 suffragia Boeotiorum "comitia" nominat; Cicero, in Verrem 2.2.129, similiter.