Jump to content

Commune Parisiorum anni 1871

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Commune Parisiorum)
Saeptum militare.
Sepulcrum Patris Francisci Chaizii.

Commune Lutetiae (Francogallice Commune de Paris) fuerunt res novae quae die 18 Martii anno 1871 coeperunt et die 28 Maii eiusdem anni finitae sunt. Curia Lutetiae contra regnum Franciae placita socialistica sequens urbem ordinabat. Comitia res publicae die 26 Martii 1871 perfecta est. Et tunc et nunc Communitas Lutetiae exemplum putatur democratiae quia opificum consiliis temperatur et ius laborandi, ius educationis, interdictio laboris impuberum prostitutionisque ac suffragium universale mulierum postulantur.

Francia, Sedani devicta est et bellum inter Germaniam et Franciam gestum indutiis Versaliarum confectum est. Deinde mense Septembri anno 1871, res publica tertia in Francia proclamata est, cui praefuit Adolphus Thiers, primus minister. Thiers, a bello vacuus, cupidinem novarum rerum in paterna terra debellare studuit. Postquam Germania captivos Francicos ante tempus demisit ut exercitum Adolphi Thiers numero augerent, communitarii (Francogallice Communards) post proelia crudelia debellati sunt. Postrema proelia fuerunt in catacumbis et ad Coemeterium Patris Chaizii.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gullickson, Gay L. 1996. Unruly Women of Paris: Images of the Commune. Ithacae: Cornell University Press. ISBN 0-8014-3228-6.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Commune Parisiorum spectant (Commune de Paris, Paris Commune).