Jump to content

Coniugatio

E Vicipaedia

Coniugatio verbi est creatio formarum deductarum ex primis formis vel partibus principalibus. A persona, numero, genere, tempore, modo, diathesi, et aliis rebus linguae propriis adfici potest.

Lingua Latina

[recensere | fontem recensere]

Solent verba Latina discerni in quattuor coniugationibus. Primae coniugationi ea verba cum -āre infinitiva forma sunt, secundae illa cum -ēre, tertiae -ere, et quarta cum -īre. Etiam autem sunt verba (i brevi) quae sunt in tertia coniugatione, sed flecta? sunt quasi in quarta.

Sex generalia tempora verbo sunt:

  • Praesens. Actiones ad praesentem describit. Lucius vinum bibit.
  • Imperfectum. Actiones modo praeteritas seu continuo gestas describit. Lucius vinum bibebat.
  • Perfectum. Actiones praeteritas confectasque describit. Lucius vinum bibit.
  • Plusquamperfectum. Actiones procul praeteritas, ante eas actiones quae in perfecto tempore descriptae sunt describit. Lucius vinum biberat.
  • Futurum Simplex. Actiones futuras describit. Lucius vinum bibet.
  • Futurum Exactum (etiam "Futurum Perfectum"). Actiones quae aliquando in futuro confectae sunt describit. Lucius vinum biberit.

Octo modi:

Tres personae:

  • Prima singularis (ego)
  • Secunda singularis (tu)
  • Tertia singularis (is, ea, id)
  • Prima pluralis (nos)
  • Secunda pluralis (vos)
  • Tertia pluralis (ei, eae, ea)

Tres sunt diatheses:

  • Activum: subiectus grammaticale facit actionem
  • Passivum: actio cadit super subiectum
  • Deponens: subiectus participat active in actione, aut actio subiecti cadit super subiectum ipsum

Radices et paradigma

[recensere | fontem recensere]

Omnia verba habent quattuor radices, quas e paradigma agnoscitur. Paradigma est sequentia quinque parabolarum:

  • Prima parabola est forma primae personae singularis, praesentis temporis, diathesis activae, indicativi modi.
  • Secunda est forma secundae personae singularis, praesentis temporis, activae diathesis, indicativi modi.
  • Tertia est forma primae personae singularis, perfecti temporis, activae diathesis, indicativi modi.
  • Quarta est supinum accusativum.
  • Quinta est infinitivus praesens

Ecce exempla paradigmae ex omnibus coniugationibus

  • prima coniugatio: amo, amas, amavi, amatum, amare
  • secunda coniugatio: habeo, habes, habui, habitum, habere
  • tertia coniugatio: dico, dicis, dixi, dictum, dicere
  • quarta coniugatio: audio, audis, audivi, auditum, audire
  • coniugatio mixta: facio, facis, feci, factum, facere

Vide exempla: amare, habēre, facere, esse, ferre.

Nexus interni


Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Verbum (temporale)
Persona: Prima | Secunda | Tertia
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus verbi: Activum | Passivum | (Neutrum | Commune | Deponens)
Modus: Infinitivus | Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Optativus
Tempus: Praesens | Imperfectum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum | Futurum exactum
Vide etiam: Gerundium | Supinum | Gerundivum