Constantinus Demertzes
Appearance
Constantinus Demertzes (Graece Κωνσταντίνος Δεμερτζής; natus Athenis anno 1876; mortuus ibidem die 12 Aprilis 1936) fuit primus minister Graeciae.
Rebus iuridicis studuit apud Universitates Atheniensis et Monacensis; ab anno 1928 fuit etiam professor legum familiarium Athenis.
Anno 1910 electus est senator; annis 1913 et 1914 fuit minister classis in administratione Eleutherii Benizeli. Anno 1924 Factionem Unitam Progressus condidit. Iam moriturus per brevissimum spatium temporis fuit primus minister, minister rerum externarum necnon minister belli Graeciae. Post obitum eius Ioannes Metaxas factus est primus minister et dictator.
Tabula magistratuum
[recensere | fontem recensere]- Minister classis Graeciae 9 Novembris 1913 - 9 Novembris 1914
- Primus minister et Minister rerum externarum Graeciae 30 Novembris 1935 - 12 Aprilis 1936
- Minister belli Graeciae 30 Novembris 1935 - 5 Martii 1935
Primi ministri Graeciae