Ioannes Gribas
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Gribas (Graece: Ιωάννης Γρίβας, natus die 23 Februarii 1923 Tithoreae; mortuus die 27 Novembris 2016) fuit iudex atque vir publicus Graecus. Athenis iurisprudentiae studuit et anno 1954 iudex nominatus est. Anno 1979 iudex Areopagi, anno 1986 praeses vicarius et anno 1989 praeses Areopagi nominatus est.
Cum anno 1989 neque PASOK neque Nova Democratia factio maiorem partem legatorum regeret, Gribas die 23 Novembris pro tempore munus Primi Ministri suscepit eodemque die officium Xenophonti Zolota tradidit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Primi ministri Graeciae