Jump to content

Conventiculum Latinum Lexintoniense

E Vicipaedia

Conventiculum Latinum Lexintoniense[1] est Conventiculum Latinum quotannis Lexintoniae in Kentuckia, circa mensem Iulium habitum.

Ab origine, in Civitatibus Foederatis Americae suum semper habuit lingua Latina locum inter eruditos qui non immemores priscae terrae Europaeae eo migraverunt ad sortem fataque meliora habenda.

In America ut nunc est, in qua viget ubique magna abundantia rerum, sed etiam doctrinarum, haud unquam despectui fuit lingua Latina, humanitatis fons, semperque fuere humanissimi homines, ut Terentius ille Tunberg quibus fuit oblectamento usus linguae Ciceronis.

Hac igitur traditione culturali nixus, hoc amore linguae latinae fretus, Terentius noster, post studia Lovanii effecta, post pretia litteraria accepta a Vaticanis, post seminaria visitata in Belgica, statuit ipse quoque in urbe Lexintonia itidem seminarium instituere annuum.

Primum conventiculum Lexintoniense anno 1996 factum est.

Structura et sessionum ordo

[recensere | fontem recensere]

Olim conventicula duas septimanas durare solebant, sed in annos breviora fiunt: nuper decem dies duratio peraequa fuit, et denique conventiculum anni 2007 septem diebus tantum celebratum est.

  • Pridie conventiculo convivulum vespere haberi solet, quo licet participibus iam adsentibus convenire, et vel Latine vel barbarice confabulari. Hora etiam apta est ut novi advenae alios participes cognoscant.
  • Primus dies incipi solet cum sessione introductoria, in qua de libris communibus fit oratio, et quisque particeps de se pauca aliis nuntiat, ut omnes se aliquantillo cognoscant.
  • Dein omnes Sacramentum iurant ne ulla lingua nisi Latina inter in Centro Gaines et campo suo utantur, et subsignatum Terentio documentum reddunt:
"Promitto, recipio, spondeo me, neque in aedificiis Instituti Studiis Humanisticis Provehendis ‘Gaines’ nominati, neque in agellis ad eandem societatem pertinentibus, quidquam aliis conventiculi participibus nisi Latine ... dicturum/am esse.
Tunberg, Sacramentum Conventiculi

Fere omnibus diebus sunt tres sessiones, quorum prima ab hora 11:00 usque ad 12:30 habetur, dein post prandium fit secunda sessio 14:00–15:30, et tertia 16:00–17:30. In ipsis sessionibus participes in minores greges dividantur, sed ineunte sessione omnes simul congregantur ut Terentius greges a sese constitutos et duces a sese electos nuntiat. Duces sunt qui sessione docent, vel saltem ducunt. Sessionum sunt tria genera:

  1. Colloquium de vocabulis cuidam rei vel argumento pertinentibus.
  2. Lectio loci litteraris.
  3. Descriptio imaginum (cuique gregi dantur duae tresve imagines, quae colloquium excitent.)

Terentius solet greges ita struere ut tirones cum peritioribus miscantur, quo magis illi ab his discant. Nuper autem nonnullis sessionibus alii greges sunt tironibus tantum, alii peritioribus designati.

"Sessiones praeparatorias" tironibus destinatas ante sessiones supra indicatas cotidie (exceptis semper primo ultimoque diebus dieque requiei) ab hora 9:30 inde ad 10:30 a Stephano Berard et Alberto Castro praecipiuntur.

Dies requiei

[recensere | fontem recensere]

Dies solis qui medio Conventiculo accidit solet esse dies otii, quo nullae sessiones habentur. Licet particibus requiescere, et animum recreare. Sed eo die saepissime fit excursio cui interesse maior pars participum interesse exoptare solet.

Fabellae scaenicae

[recensere | fontem recensere]

Prope finem conventiculi solent greges ad fabellas scaenicas scribendas designari, quae fabellae perindie post meridiem coram omnibus aguntur. Argumentum scaenarum loco classico humanisticove inspirantur et modo ridiculo scribi solent.

De cibo sumendo

[recensere | fontem recensere]

Inter sessionem primam et secundam licet prandium sumere. Maxima pars participum egreditur vel cibum soli apud se sumpturi, vel simul in tabernis variis pransuri. Cena communis saepissime in ipso Centri Gaines campo paratur, circa undevicesmiam hora apponendam, et sat humilis generatim, e.c. isichia hammaburgensia subdialibus cratibus assa, acetaria etc. Nonnullis vesperibus simul ad tabernam itur. Imminente conventiculi ultimo die celebrari solet "Cena Romana," cum moreto pseudovergiliano, epityro, pullo parthico etc.

Ultimus dies

[recensere | fontem recensere]
Terentius die ultimo Conventiculi anni 2004 participes alloquitur

Die ultimo non solet nisi matutina sessio fieri, ut omnes itinera rursus domum incipere possint. Quae sessio communis est, ad rem paedagogicam et Latinam disputandam.

Conventiculum Latinum Lexintoniense habetur in area singularis Universitatis Kentukianae quae Gaines Center for the Humanities appellatur, campulus sepositus et sudiis praecipuis dedicatus. Conventiculo dantur duo aedificia Gainesiana, nempe Bingham Davis House et Republic House. Inter sessiones greges se per aedificia diffundunt et seponunt, his conclavibus usi:

Domus Bingham Davis

[recensere | fontem recensere]

In pediplanis

[recensere | fontem recensere]
  • Aula magna, qua sessiones communes habentur.
  • Culina
  • Medianum

In tabulato superiore

[recensere | fontem recensere]
  • Andron
  • Tablinum (seu "computatorium")
  • Alia conclavia si vacua sint: saepius enim ab universitatis discipulis praecipuis conclave donatis occupantur.

Domus Republic

[recensere | fontem recensere]

In pediplanis

[recensere | fontem recensere]
  • Culina
  • Medianum (conclave musicum)
  • Oecus Lautus (quem concupiscunt omnes duces)
  • Bibliotheca

In tabulato superiore

[recensere | fontem recensere]
  • Tria conclavia, plerumque sine nomine constituto.

Commentationes in actis publicis et periodicis

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  1. Quamvis in variis Commentariis Latinis appelletur "Conventiculum Lexintonianum" tamen, quia hic ad urbem pertinet (teste Verepaeo) melius dicendum esse videtur Lexintoniense, et ea figura est nomen sollemne conventiculi, secundum et Tunberg ipsum et Conventiculi scripta publica.


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.