Creon Thebanus
Creon (Graece: Κρέων, "dominator") fuit in mythologia Graeca rex Thebarum. Praecipue e fabula Oedipodiana et Sophoclis tragoedia Antigone notus est.
Origo et filii
[recensere | fontem recensere]Creon filius fuit Menoecei[1] et ab illis viris Graece "Σπαρτοί" dictis (id est „satis“) ortus est, qui ex dentibus serpentis a Cadmo Thebarum conditore seminatis profecti sunt. Cum uxore Eurydice tres filios, Haemonem, Megareum sive Menoeceum[2], cui idem nomen atque avo fuit qui apud Graecos antiquos mos erat, Lycomedenque habuit. Filiam quoque unam Megaram genuit, Herculis uxorem. Quippe qui frater Iocastae et affinis Laii, postea simul uxoris frater et avunculus Oedipi fuit.
Mythos
[recensere | fontem recensere]Laio ab ipsius filio Oedipo interfecto Creonti, cum esset frater Lai uxoris, regnum Thebarum contigit. Hera autem Thebanis sphingem misit, quae viatoribus insidians aenigma proposuit et omnes, qui id solvere nequiissent, necavit. Quod Oedipus aenigma solvit, sphinx superata se in exitium praecipitavit. In gratiam Oedipo Iocasta - eius natura mater, ut plurimi narrant - uxor data est. Oedipus loco Creontis rex Thebarum factus est.
Cum Thebae multis annis post peste vexatae essent, Tiresias vates quamvis invitus revelavit Iocastam esse Oedipi matrem Oedipumque patrem ipsius Laium occidisse. Inde Oedipus Thebas reliquit, Creon autem denuo pro Oedipi filiis Eteocle et Polynice aetate nondum maturis regnum obtinuit.
Eteocles et Polynices adulti regnum a Creonte receperunt ea condicione, ut alternis vicibus singulum annum regerentur. Sed primo anno peracto Eteocles dimissionem renuit; quam ob rem Polynices se cum principus Argivis coniunxit aggressusque est Thebas. Eteocles cum Polynice congrediendo uterque necatus est.
Iterum Creon Laodamae, Eteoclis filii, tutor rerum potitus est. Polynicen ac omnes, qui cum eo in Thebas aggrediendo occisi essent, sepelire nefas esse denuntiavit, Antigona autem, Polynicis soror, a custodibus comprehensa est, cum edictum neglegens clam noctu una cum Argia coniunx Polynicis corpus sublatum in eadem pyra qua Eteocles sepultus est imposuit[3]. Quamquam Antigona Haemoni, Creontis filio, desponsa erat, Creon eam viam in sepulcro includi iussit. Tum Antigona suspendio vitam finivit, Haemon, primus mortis eius testis, spe amoris deiectus in gladium incubuit, etiam Eurydice, Haemonis mater, mortem sibi conscivit. Creon solus superstes regnum suum tenuit. Item in Phoenissis Euripideis alter filius Menoeceus tum cum septem duces Thebas obsidebant oraculis vatis Tiresiae obtemperans e summis moenibus sese iugulavitː cuius enim sacrificio dei civitatem victricem fore pollicebantur.
Adrastus, rex Argorum, qui Polynicen in regno appetendo adiuverat et effugere potuerat, Theseum rogavit, ut Thebas oppugnaret mortuisque iusta funebria impertiret. Theseus victoriam vicit et mortuos Eleusine sepelivit. Postea quidam Lycos ab Euboea Thebas venit, Creontem inerfecit et in eius loco rex Thebarum factus est[4].
Narrationes diversae
[recensere | fontem recensere]Alii alia narrant. Homerus Iocastam Epicastam appellat. Epicasta propria manu mortua Oedipus diu regnavisse videtur[5] et denique pugna occidit.[6] Apud Hesiodum in mulierum catalogo pluries memoratur Argeiam, filiam Adrasti, funeri Oedipi interfuisse[7], quae in mythologia Polynicis habetur uxor. Inde Oedipi filii iam adulti erant, cum Oedipus mortuus est, quod et ex Pausaniae narratione patet, qui Polynicen Oedipo vivo Argos emigrasse et non nisi patre mortuo cum Eteocle conflixisse tradit[8]. Epimenides tandem Iocastam Oedipi novercam fuisse dicit, quandam Eurycleiam autem natura matrem[9].
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Apollodori bibliotheca 2,57; 2,59; 2,70; 2,165; 3,52; 3,54; 3,73; 3,78.
- Aeschylus, Septem contra Thebas.
- Euripides, Phoenissae et Supplices
- Hesiodus, Scutum Herculis 83.
- Hyginus, Fabulae 66-76
- Sophocles, Oedipus rex, Antigone, Oedipus Coloneus
- Pausanias, Graeciae descriptio 1,39,2; 9,5,13; 9,10,3; 9,25,1; 10,25,6.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Franz Humborg: Kreon 2. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Supplementum IV, Stuttgardiae 1924, col. 1048–1056.
- Johannes Ilberg: Kreon 2. In: Wilhelm Heinrich Roscher (ed.): Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie. Vol. 2,1, Lipsiae 1894, col. 1415–1418 (in interrete).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sophocles, Antigone
- ↑ Euripides, Phoenissae
- ↑ Hyginus: Fabulae 72 (Vicifons)
- ↑ Euripides, Hercules 31-40.
- ↑ Homerus, Odyssea 11,275–81.
- ↑ Homerus, Ilias 23, 679. Ad versuum interpretationem vide Christiane Zimmermann: Der Antigone-Mythos in der antiken Literatur und Kunst (= Classica Monacensia. Münchener Studien zur klassischen Philologie. Vol. 5). Narr, Tubingae 1993, p. 39.
- ↑ Hesiodus, fragmentum 62 ed. Rzach.
- ↑ Pausanias, Graeciae descriptio 9,5,12.
- ↑ Epimenides, Scholium ad Euripidis Phoenissas, 13