Jump to content

Dacica (Traianus)

Latinitas bona
E Vicipaedia

Dacica fuit opus ab imperatore Romano Traiano scriptum de bellis a se in Dacos gestis inter annos 101 et 106. Ex hoc opere hodie deperdito unum fragmentum tantum servatur, a grammatico Prisciano citatum, qui de nominibus declinationis tertii in -i disserit:

Livius in XXIII ab Urbe condita: "Iliturgi oppidum obpugnabatur." Traianus in I Dacicorum: "inde Berzobim, deinde Aizi processimus." Herodianus "gummi" quoque et "piperi" barbara dicit esse.
– Priscianus, Institutiones grammaticae 6.13

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni