Jump to content

Daniel-Ioannes Popescu

E Vicipaedia
Wikidata Daniel-Ioannes Popescu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 19 Martii 1949; Ploiești
Patria: Romania

Daniel Ioannes (Dacoromanice Dan Ioan) Popescu (natus Ploieşti die 10 Martii 1948) est chemicus et vir publicus Dacoromanicus.

Popescu apud Institutum Polytechnicum Bucarestense annis ab 1966 ad 1971 chemiae industriali studebat. Tum indagator chemiae textilis operam dedit et ab 1990 ad 1993 praeses instituti chemiae vestium fuit. Anno 1994/95 minister a rebus externis in ministerio industriae meruit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Popescu, qui anno 1990 sodalis Factionis Republicanae factus est annoque 1993 cum sodalibus eius ad Factionem Socialem Democraticam transiit, a die 19 Ianuarii ad usque diem 11 Decembris 1996 minister commercii in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu erat. Eodem anno primum legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est, et ad annum 2008 mansit. A die 28 Decembris 2000 ad usque diem 28 Decembris 2004 minister industriae et materialium in consilio ministrorum Hadriani Năstase operam dedit. Mense Novembri 2006 ad Factionem Conservativam transiit. Anno 2011 corruptionis causa ad multam 890 000 euronum damnatus est.[1]

Popescu uxorem duxit atque filium habet.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Ministri commercii et oeconomiae Romanici (1990–)