Georgius Gingăraș
Georgius (Dacoromanice Georgiu) Gingăraș (natus die 21 Maii 1959 Proilabi in Brăila circulo) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Gingăraș annis 1979 - 1984 apud Universitatem Bucarestensem geologiae et geophysicae studebat atque deinde ad annum 2000 pro societatibus commercialibus constructionum Piteşti operam dedit. Ab anno 2014 director instituti athleticae in Bascov in Argeș circulo est[1].
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Gingăraș, sodalis factionis Socialis Democraticae (PDSR, postea PSD), annis 2000 - 2004 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. A die 28 Decembris 2000 ad usque 19 Iunii 2003 minister iuventutis in consilio ministrorum Hadriani Năstase erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Gingăraș uxorem duxit atque filium habet.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Bogdan Niculescu-Duvăz 1990 · Ioannes Moldovan 1991 · Georgius Angelescu 1992 · Alexander Mironov 1993 · Michael Sorin Stănescu 1996 · Crin Antonescu 1997 · Georgius Gingăraș 2000 · Monica Iacob Ridzi 2008 · Sorina-Luminița Plăcintă 2009 · Cătălin Baba 2012 · Ioannes Mang 2012 · Livius Pop 2012 · Catharina Andronescu 2012 · Nicolaus Bănicioiu 2012 · Gabriela Szabo 2013 · Elisabeta Lipă 2015 · Marius Alexander Dunca 2017 · Ioanna Bran 2018 · Bogdan Matei 2019 · Ionuţ Marianus Stroe 2019 · Carolus Eduardus Novak 2020 | |