Jump to content

Danubius Ioannis filius

E Vicipaedia

Danubius Ioannis filius (Russice Дунай Иванович[1]) est bylinarum Russicarum persona, bohatirus[2]. Duae vel tres fabulae de Danubio narrantur: de certamine eius et Dobryniae Nicetae filii, de ambitione nuptiarum pro Vladimiro et de amore Danubii et Anastasiae Regis filiae[3].

Certamen Danubii et Dobryniae Nicetae filii sic narratur, ut Dobrynia in agris tentorium pulchram et sumptuosam invenit; postea Danubius, cuius tentorium erat, revertit et pugnam contra hospitem invocatum incepit; Elias Muromensis bohatiros stetit et Kioviam in iudicium Vladimiri Solis Praeclari vehit. Vladimirus Danubium in hypogaeum inclusit.

Notior est de nuptiis Vladimiri et Danubii bylina. Danubius ante regis Lituanici vel Lechici castra sequebatur, et cum Vladimirus nubere voluisset, Dobrynia Danubium liberare rogavit; ambo nuptias Eupraxiae[4] regis Lechici filiae pro Vladimiro ambire profecti sunt.

Fuit regis Lechici et altera filia, Anastasia, quam Danubius et ante amavit. Ambas Danubius et Dobrynia Kioviam subveherunt, sed in convivio nuptiali duplici Danubius et Anastasia in sagiitas mittendo certant; Anastasia ter per anulum argenteum super caput Danubii positam sagittam miserat, Danubius haec nequit et uxorem interfecit. Cum eam gravidam infant mirabili fuisse cognovisset, in gladium se immisit. Danubius fluvius de sanguine eius ortus est.

  1. Danubius, Дунай nomen in Russia mediaevali in usu erat.
  2. Cf. Stanislai Sarnitii Descriptio veteris et novae Poloniae cum divisione eiusdem veteri et nova..., Cracoviae 1585, p. 34.
  3. Russice Nastas'ja Korolevišna.
  4. Apraksa in bylinis.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]