Dobrynia Nicetae filius
Dobrynia[1] Nicetae filius (Russice Добрыня Никитич) est bylinarum Russicarum persona, bohatirus[2]. Dobrynia Vladimiri Magni vaivoda Dobryniae Nicetae filii prototypus esse videtur. Tres bohatiri fortissimi saepe una memorantur et figurantur; hi sunt Elias Muromensis, Dobrynia Nicetae filius et Alexius Papae filius. Urbanitate notus erat et duodecim linguas sciebat, quarum una lingua avium erat.
Sex vel septem fabulae de Dobrynia notae sunt: pugna eius contra draconem Zmej Gorynytch (Anguem Ardoris filium), contra Eliam Muromensem et Danubium Ioannis filium, de uxore Dobryniae Anastasia Mikulae filia, de Marinka malefica, quae in urum Dobryniam mutavit, aliaeque. Cum Danubio Ioannis filio sponsam Vladimiro Soli Praeclaro inveniunt.
De nuptiis Dobryniae diversis modis fabula narratur; vel cum primo Anastasiam in agros vidisset, alterum bohatirum se vidisse credidit, sed vis quaedam eum a pugna abstinuit. Vel certamen Dobrynia inceperat et faciliter ab Anastasia victus est, quae eum crinibus cepit et in cruminam sibi posuit. Postea cogitabat: "Quemnam in cruminam posui? Spectandum est: si mihi placuerit, nubar ei". Dobrynia Anastasiae placuit et uxor eius facta est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ De nomine: Sancti Abraamii sermones duo. Nunc primum edidit Michael Krascheninnikov. Dorpati, 1911. Pp. CXIV, CXVI; Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 67. (Textus apud Google Books)
- ↑ Cf. "Rossi… de heroibus suis, quos Bohatiros id est semideos vocant, aliis persuadere conantur" (Stanislai Sarnitii Descriptio veteris et novae Poloniae cum divisione eiusdem veteri et nova..., Cracoviae 1585, p. 34.