David Loggan
Obitus: Iulius 1692; Londinium
Patria: Britanniarum Regnum, Res Publica Utriusque Nationis
David Loggan (vulgo: David Loggan; Gedani 27 Augusti anno 1634 natus; Londinii 1 Augusti anno 1692 mortuus) chalcographus, delineator, libri editor, auctor et delineationis colligens Polonus fuit in Scotia natus.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Guilhelmi Hondii discipulus, primum loci natalis laboravit[1]. De 1656 usque ad 1663 Amstelodami vixit, ubi in Crispini van de Passe II schola studuit[1]. Eodem tempore in Dania laboravit quoque, ex Gerson sententia, et Traiecti ad Rhenum[1]. Anno 1662 chalcographias ad frontem Libri precis communis exornandam perfecit[2]. A 1663 usque ad 1665, Londinii laboravit[1], ubi cum Abrahamo Bloteling, Gerardo Valck[3] et Michaele Burghers pervenerat[4]. Everhardum Kickium ad Oxoniae Illustratae opus creandum eodem tempore adiuvit[5], quod Universitatis Oxoniensis collegiorum despectus exhibebat et anno 1675 edidit[2], atque ad vendendum permissus per quindecim annos obtinuit[6]. Anno 1665 in Nuffield migravit, et ibi mansit usque ad 1675 [1]. Anno 1669 Universitatis Oxoniensis sculptor nominatus est[2] et Michael Burghers, qui anno 1694 ei successit, eius subiectus erat[4]. Praeterea, Prelum Universitatis Oxoniensis machina ad imagines ex aeri scalpturis efficiendas instruxit et probabiliter ipsus Loggan tabulam vetustissimam in Preli Universitatis Oxoniensis tabulariis perfecit : editionis Aesopi frontem libri (1672)[4]. Anno 1675 Londinium rediit, et ibi mansit adusque annum insequentem[1]. A 1676 usque ad 1680 Amstelodami laboravit et, fortasse, in Scotia annos insequentes degit[1]. Anno 1690 librum Cantabrigiam Illustratam, collectum Universitatem Cantabrigiensem exhibentem qui ei Universitatis scalptoris dignitatem obiecit, edidit[2]. Dom.Jordan, Witney (in Oxoniensis comitatum) nativam, in matrimonium duxit, et minimum unum filium habuit, qui Collegii Magdalenae socius et anno 1707 Theologiae Baccalaureus fuit[6]. Ex Chalmers sententia, Leicestriae fori obiit, ubi ultimum vitae tempus degerat[6].
David Loggan, artifex fertilissimus[2], maxime effigierum chalcographias perfecit[1]. Praeter chalcographias, res minio pictas supra membranas creavit[2].
Eduardus Davis, Michael van der Gucht et Robertus White eius discipuli fuerunt[1].
Opera
[recensere | fontem recensere]- Georgii Monck, Albemarle ducis primi effigies, chalcographia, 1661, apud Effigiei Pinacothecam Patriam, Londinii
- Isaac Barrow effigies, chalcographia, 1676[7]
- Ioannis Playford effigies, chalcographia, apud Gallicam, Bibliothecam Nationalem Francicam, Lutetiae[8]
- Eduardi Hyde, Clarendon ducis primi effigies, chalcographia, 1666[9]
- Eduardi Waterhouse effigies, chalcographia, 29,2 × 19,1 cm, 1663, apud Effigiei Pinacothecam Patriam, Londinii[10]
- Gryps a floris, pomis et insectis cinctus, chalcographia a Venceslao Hollar, 1663[11]
- Theatrum Sheldonianum, Oxoniae, chalcographia a Christophoro Wren[12]
- Camelus ab animalibus, floris et insectis cinctus, chalcographia a Venceslao Hollar, 1663[13]
- Editionis Aesopi frontem libri, chalcographia, 1672[4]
- Oxonia Illustrata, chalcographiae, 1675[5]
- Cantabrigia Illustrata, chalcographiae, 1690[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 1.8 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 National Portrait Gallery
- ↑ Gerard Valck in Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 4.0 4.1 4.2 4.3 History of Oxford University Press
- ↑ 5.0 5.1 Everhardus Kickius in Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 6.0 6.1 6.2 The General Biographical Dictionary
- ↑ Isaac Barrow effigies - Communia
- ↑ Ioannis Playford effigies - Communia
- ↑ Eduardi Hyde, Clarendon ducis primi effigies - Communia
- ↑ Eduardi Waterhouse effigies - Communia
- ↑ Gryps a floris, pomis et insectis cinctus - Communia
- ↑ Theatrum Sheldonianum, Oxoniae - Communia
- ↑ Camelus ab animalibus, floris et insectis cinctuss - Communia
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "David Loggan (1634-1692), Artist and engraver". National Portrait Gallery. 2015
- "David Loggan". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- "Gerard Valck". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- "Everhardus Kickius". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- Alexander Chalmers (1815). Nichols, Son and Bentley. ed. The General biographical dictionary. vol.XX°. Londinii. p. 386
- Ian Gadd; Simon Eliot, William Roger Louis (2013). Universitatis Oxoniensis Libri Editor. ed. History of Oxford University Press. vol.I°. Oxoniae. pp. 196-520-525-526. ISBN 978-0-19-955731-8
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Davidem Loggan spectant. |