Jump to content

Robertus White

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Robertus White
Res apud Vicidata repertae:
Robertus White: imago
Robertus White: imago
Nativitas: 1645; Londinium
Obitus: 1703; Londinium Maius
Patria: Britanniarum Regnum

Familia

Proles: George White
Alexander Gibson, Dominus Durie (1690)

Robertus White (vulgo: Robert White; Londinii anno 1645 natus; Londinii 1703 aut 1704 mortuus) fuit chalcographus, pictor et artis adumbrationis peritus artifex Anglicus.

Davidis Clarkson effigies secundum Mariae Beale picturam sculpta

Georgii pater, apud Davidis Loggan scholam artem sculpendi didicit[1], e quo de tabulas aereas perficiendo ob imaginarum mercaturam summum locum hereditavit[2].

Eius opera maxime effigies personarum complectuntur, solite secundum suas delineationes ad verum sculptas stilo plumbato supra membrana[2][3][4], sed etiam secundum artificorum clarorum opera, ut Antonii de Dyck et Godefridi Kneller[5]. Ob frontes libri efficiendum, editores ei mandaverunt ut multas effigies sculpseret[2]. Ad illustrandum libros et ephemerides, tabulas aereas confecit quoque[2] (anno 1674 suam primam Ephemeridem oxoniensem exornavit[3]) atque aedificiarum et monumentorum imagines perfecit[2]: ob Davidem Loggan huius argumenti plura effecta sunt[3]. Robertus White artifex fertilissimus fuit[2][5], sed eius opera haud bene notata sunt[2]. Enim, de 1666 usque ad 1702 magis quam 400 effigies personarum effecit[4]. In eius plerisque operibus, virorum vultus accuratissime, contra corpora, solite a tironibus perfecta, stili plumbati paucis lineis efficacibus delineati sunt[4]. Ad exquisite describendum vultus, White metalli acumina atque interdum colorem fuscum utebatur[4]. Praeter chalcographias, stilo plumbato effigies personarum delineavit[4].

Eius opera, etiamsi minus exquisite praeformata quam Loggan, monstrant tamen artificis captus reddendi similitudinem, cum personarum imagines effigiabat[4].

Exeunte saeculo XVIº, ars incidendi illius temporis a ratione atra gradatim reposita est[6]. White hac nova arte haud usus est, sed solum imagines, ab aliis artificibus ex aere excusas, edidit[6]. Ex Spooner sententia, autem, Robertus White virorum capita nonnulla ratione atra perfecit, sed peius quam pristinam artem ea sculpsit[5].

Opera sua haud regulariter collegit, sed exempla aliquot conservavit[3]. Per quadraginta annos haec exempla iterum ac saepius usus est et Libris britannicis quadringentis vel quingentis lucratus est[3]. Nec non tamen, egens obiit et hae tabulae sculptae Poultry bibliopolae venditae sunt, qui raptim dives factus est[3].

Ioannes Sturt artem ab artifice ipso didicit[1].

[[Fasciculus:|thumb|right|upright=1.4|Racemus a Pomona sive Hortis Fruge Effigiato]]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertum White spectant.