Jump to content

De Chersoneso (Demosthenes)

E Vicipaedia
Chersonesus Thraciae

De Chersoneso[1] (Graece Περὶ τῶν ἐν Χερρονήσῳ) est oratio deliberativa (suasoria) anno 341 a.C.n. a Demosthene oratore Atheniensi coram populo in ecclesia habita. Athenienses quid Philippi regis epistulae respondendum sit deliberant qua de Diopitha stratego queratur quod mecennarios suos in fines regios immiserit et eos diripuerit. Longa pars huius orationis in quarta Philippica paene ad verbum repetitur[2].

Quid deliberetur

[recensere | fontem recensere]

Ineunte anno 341 Athenienses et Macedones adhuc socii sunt et pacem inter se agere praetendunt. Athenienses qui iamdiu in Thraciae Chersoneso dominantur possessionem suam firmare colonis novis mittendis (qui cleruchi dicuntur) decernunt quia illa regio magni momenti ad frumentarium commeatum habetur. In cetera Chersoneso libenter accipiuntur praeter Cardiae, quae civitas sui iuris esse cupit atque Atheniensium dominationem recusat. Strategus Diopithes adversus eos mittitur. At illi auxilium a Macedonum rege petunt qui postquam Athenienses nihil de postulationibus remiserunt copias Cardianis mittit. Diopithes iratus fines regis diripuit. De qua iniuria Philippus, qui tum in Thracia bello et morbo detinebatur, epistulam Athenas misit postulans ut Diopithen revocarent et iura Cardiensium ab arbitro cognoscerentur[3]. Factio Macedonibus favens ut regis postulatis obtemperarent suadent pacem an bellum malint auditores rogantes. Econtra Demosthenes eos hortatur ut Diopithes an peccaverit postea viderint, nunc vero exercitum quam ducit in Chersoneso manendum esse ne Philippus quae vellet in ea regione facere posset atque omnibus quae Atheniensium sint subito potiretur.

  • 1-20ː Re vera Philippus iam adversus Athenienses ipso nomine tantum omisso bellum gerit nec foedus observat. Quocirca nisi pro hoste facere velint Diopithae exercitus nullo modo dimittendus est.
  • 31-37ː Cives suos socordiae accusat quod nec pecuniam ad bellum necessariam conferre velint, nec ipsi in exercitu militare. Ac deinde rebus male gestis oratorem aut strategum quendam accusare solent, cum ipsi sontes sint. Quid Graecos ad Philippum cavendum incitant cum ipsi ne aegro quidem et absente rege quicquam agere audeant.
  • 38-47ː Odium Philippi erga Athenienses implacabile est quia omnes reges democratiam et libertatem oderunt.
  • 48-finisː In Philippi fautores invehitur e quibus nonnulli Athenis divites e pauperibus repente facti sunt. Bellum rem formidulosam esse dicere non desinunt homines ita a iusto officio deterrentes. At quanto Philippi potentiam magis crescere siverint tanto terribilius fore bellum alioqui inevitabile.
  1. Numerus 8 in corpore Demosthenico
  2. De quo vide C.D. Adams (1938) et S. Daitz (1957).
  3. De Halonneso 39-45. Philippi epistula 11.

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]