De legibus (Cicero)
De legibus est dialogus partim politicus partim philosophicus a M. Tullio Cicerone forte paulo ante mortem suam anno 43 a.C.n. conscriptus. Opus ex colloquio trium interlocutorum, scilicet Ciceronis ipsius, Q. Tullii Ciceronis fratris sui ac T. Pomponii Attici constat. Dialogus incipit his tribus ambulentibus prope villam gentilem Ciceronis Arpini sitam, deinde, quomodo leges iustae perferri debeant, disputare incipiunt. Cicero etiam sententiam suam de iure naturali explicat.
Cicero operi suo nomen similem atque Platonis Legum dedit, quod responsum quoddam Platoni videtur; composuit nam dialogum De re publica secundum Rem publicam huius. De legibus libri tres relicti sunt, sed opus ex libris sex constasse affirmant interpretatores Oxonienses Jonathan Powell et Niall Rudd dicentes id structuram eiusdem modi habere ac De re publica, opus sex librorum. In primo de libris relictis illi tres interlocutores de iure naturali disceptant, in secundo mores Romanas religiosas tractant, in tertio tandem de constitutione Romana disputant.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide De legibus (Cicero) apud Vicifontem. |