Ius naturale
Ius naturale est theoria philosophica quae praecepta fundamentalia iuris e natura universi hominisque deduci posse ponit. Igitur iusnaturalistae verum praescriptum iuris non immorale esse posse censent (quia aliter verum ius non esset). Theoria contraria est positivismi iuridici: iuspositivistae omne ius ab hominibus factum esse censent, et actionem a iure iussam non necessarie moralem esse consequenter concludunt.
Notio iuris naturalis a plerisque (sed non omnibus) auctoribus iungitur cum doctrina philosophiae a Gorgia in dialogo Platonis eodem nomine intitulato explicata, deinde cum ethica Stoicismi. Philosophi qui de eo themate scripserunt sunt Cicero, Thomas Aquinas, Samuel Pufendorf, Stephanus de la Boétie, Hugo Grotius, Thomas Hobbes, John Locke, Benedictus de Spinoza, Lysander Spoonder, Murray Rothbard, et Immanuel Kantius.
Isidorus Hispalensis docet:
- Quid sit ius naturale? Ius autem naturale, aut civile, aut gentium. Ius naturale commune omnium nationum, et quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur; ut viri et feminae coniunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio, et omnium una libertas, adquisitio eorum quae caelo, terra marique capiuntur. Item depositae rei vel commendatae pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio. Nam hoc, aut si quid huic simile est, numquam iniustum, sed naturale aequumque habetur.
Et Edwardus Coke docet:
- Ius naturale est quod apud omnes homines eandem habet potentiam. (Reportatione 4, 12)
Et Benedictus de Spinoza in suo "Tractatu politico" docet:
- Per ius naturae intellego ipsas naturae leges. hoc est ipsam naturae potentiam. (II, 4)
Et Hugo Grotius docet:
- Etiamsi daremus non esse Deum
Ius naturale relatio iuris gentium habet et origo humanitarii belli iuris et intranationalis iurum humanorum legis, etiam "Iuris polulorum" ab Iohannes Rawls consideratur.
Nexus interni
- Res
- Contractus socialis
- Civitas in legibus posita
- Iurisprudentia
- Ius gentium
- Ius inalienabile
- Thomismus
- Universalismus moralis
- Libri
- De Legibus (Cicero, 43 a.C.n.)
- Summa Theologica (Aquinas, 1265–1274)
- Tractatus de Servitute Voluntaria (La Boétie, circa 1553)
- Mare Liberum (Grotius, 1609)
- Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum (1776)
- Charta Hominis ac Civis Iurum (1789)
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- Isodorus Hispalensis: De etymologiarum libri XX Liber V: De legibus et temporibus