Jump to content

De triumphis ecclesiae

Latinitas bona
E Vicipaedia

De triumphis ecclesiae est poema Latinum epicum metro elegiaco compositum a Iohanne de Garlandia, universitatibus Tolosana Parisiensique magistro, circa 1250 scriptum. In hoc opere narravit auctor bella eo tempore pro Christiana fide pugnata, exempla historica, res a se gestas, homines sibi cognitos, inter quos sunt Iohannes Londiniensis magister Oxoniae, Fulco Tolosanus, Alanus de Insulis magister Parisiis, Helyas abbas Grandis-selvae, Rolandus Cremonensis magister universitatis Tolosanae.

Opus uno libro manuscripto servatum semel editum est a Thomasso Wright anno 1856. Capitula quae sequuntur, nisi parenthesibus inclusa, sumpta sunt ex editione Wrightiana.

  1. Praefatio libri et benevolentia, p. 1; docilitas hic adquiritur; attentos reddit auctor auditores, p.2; explicit prologus et sequuntur capitula libri primi, p. 3. Incipit opus principale; de elegia cupiditatis, et de labore et dolore in bellis, ad terrendum et dissuadendum a bellis motis et movendis contra ecclesiam victricem, p. 7; de temperantia et ordine mundialis machinae, et de excessu in hominibus, p. 11; planctus elegiacus de eo quod propria bona paucis sufficiunt et ideo vindicant aliena, p. 15; de excessu et ruina, p. 17.
  2. Incipit secundus liber, p. 20; de reliquiis regis Franciae, p. 22; de stirpe regum, p. 23; de comite Tholosae magnanimo, et de avo suo probo, p. 24; de Bruto qui fundavit Londonias, et vocavit eam Troiam novam, p. 25; de studiis primorum artificum, et de lucri causa, p. 26; de prognosticatione temporis, et de periculis maris, p. 27; exhortatio de cruce suscipienda, p. 28; de periculis in tyrociniis; de qualitate temporis vernalis, et de tempore belli, p. 35; de iustitia regis Dagoberti, exempli causa; de praelatis quibusdam, qui debent niti ad pacem, p. 36; de sanctis praelatis, sive pacificis; miracula quaedam crucis, p. 37; de causis belli inter reges nostros; de discordia generali, et de situ Galliae, p. 39; de damnis et de linguis detrahentibus in bellis, p. 41; persuasio ut christianitas crucem accipiat, et de mysteriis sanctae crucis, p. 45.
  3. Incipit tertius liber, cum invocatione facta ad primum motorem, p. 47; sequitur post invocationem de causa discordiae, pace negata, p. 48; de peregrinatione regis Philippi et regis Ricardi ultra mare, et de gestis eorum, et de igne montis Aethnae, p. 49; (de Iohanne Londoniensi, p.53;) de interdicto Angliae, et discordia baronum; de adventu Lodowici in Angliam, p. 54; de fuga Lodowici, p. 55; de bello inter reges apud Sanctonas, huiusque dilatione per suas causas praecedentes, p. 56.
  4. Incipit quartus liber. Sequitur de bellis ecclesiae contra Albigenses haereticos, et de causis eorum, p. 68; (de comite Rogero Biterrensi et sponsa sua ab episcopo Albigensi corrupta, p. 69;) de mirabilibus operibus Dei contra haereticos, p. 71; de rege Karolo ibi pugnante, p. 72; (de Alano de Insulis;) de praedicatoribus et eorum persuasionibus contra haereticos, p. 74; de miraculis Dei pro sanctis, non pro haereticis, p. 76; de malis ignorantiae, p.78; de morte haereticorum mala; de philosophica consideratione pro paucitate Christianorum respectu aliorum gentium; de Antichristo, p. 79; de bello comitis Montis-fortis apud Murellum, p. 80; de morte regis Aragoniae, p.81; philosophica speculatio de situ Tholosae, p. 82; quomodo Remundus recuperavit terram; de obsidione Tholosae, et morte Simonis comitis, p. 83.
  5. Incipit liber quintus; de strage mutua apud Tholosam ante mortem Simonis, p. 85; de antiquo sanguinis rivo Tholosae; de regulis kalendarii ex incidenti, ad confusionem haereticorum et laudem sanctorum, p. 87; interseritur de gestis nobilibus Karoli regis, p. 89; de plantatione studii Tholosae, p. 92; (de Fulcone Massiliense episcopo Tholosae; de Helya Grandis-selvae abbate, p. 93;) de miraculis gloriosae virginis Mariae, p. 93. Epistola transmissa a magistris Tholosanis ad universalia studia alibi florentia, p. 96.
  6. Incipit liber sextus. (De dissolutione universitatum Parisiensis Andegavensisque;) de mirabilibus quae contigerunt tunc per diversas terras, p. 99; (de auctoris studiis triennibus Tholosae; de Epithalamio Virginis ab eodem scripto;) de ratione scientiarum quae Tholosae legebantur, p. 100; (de magistro Rolando Cremonensi et Galvano haeretico;) hic ponuntur exempla et miracula apostolorum contra haereticos, p. 101; miracula quae fecit Deus pro sancto Georgio, p. 103; de origine fratrum praedicatorum (sive Iacobitanorum) Tholosae, et dissipatione studii eiusdem, p. 104; (de Remundo episcopo Tholosae;) de latronibus (Castelli Saracenorum) qui insidiabantur magistris ibidem, p. 105; (de fuga auctoris per Moysyacum redituque Parisiis;) de haereticis Hunis et Wandalis, qui per Galliam strages fecerunt, p. 106; de belli imperatoris Romani contra Papam; de caeteris haereticis quos Gallia Tartaros dicit, sub rethorica descriptione, p. 107; de terris quas Tartari destruxerunt, et eorum malitia, p. 108.
  7. Incipit septimus liber elegiarum, p. 110; qualis est fama secundum Virgilium, p. 111; Cumani falso christiani erant proditores regis Hungariae, p. 112; de captione Damiata e civitatis in Aegypto a christianis, et de perditione eius, p. 115; de aliis cruce-signatis, et captis quibusdam comitibus nostris; de sancto Edmundo confessore, qui eo tempore decessit iuxta Provinum, translatus Pontiniacum, qui fuit archiepiscopus Cantuariensis, p. 115; elegia de Graecis rebellibus ecclesiae; Elegia gravis de comite Flandriae electo in imperatorem, qui victus, captus, et incarceratus, tandem evasit (ut credidit auctor), et a suis in Flandria damnabatur, p. 116; de brevi vita hominis; de proditione Cumanorum, et Tartarorum saevitia, p. 117; de cupiditate, et de eius dampnatione; de spiritualibus bellis, p. 119; elegia de rebellione crucis; de malitia uxoris Arthuri, p. 120; de septem criminalibus, et de dominatione gulae; de elegia vitae scolasticae, p. 121; (de fratribus regis Ludowici cruce-signatis, p. 122; de comite Remundo iuniore mortuo, p. 123; de imperatore Frederico deposito, p. 124.)
  8. Incipit liber octavus; Virgilius; Ovidius; Statius; Lucanus, p. 125; (de urbe Parma liberata, p. 127;) de Damiata capta, p. 130.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Johannis de Garlandia De triumphis ecclesiae ed. Thomas Wright. London: Nichols, 1856. [Textus Latine]
  • Two Medieval Satires on the University of Paris: La Bataille des VII Ars of Henri d’Andeli and the Morale Scolarium of John of Garland ed. Louis John Paetow. Berkeley: University of California Press, 1927. [Vita Iohannis de Garlandia]