Jump to content

Demeter (nota)

E Vicipaedia
(Redirectum de Demeter International)

Demeter est maxima agriculturae biodynamicae societas testificationis et una ex tribus praestantibus societatibus organicis quae testificant.[1] Nomen ad Demetrem spectat, Graecam deam messis, quae frumentis fertilitatique terrae praesidet, telluris vegetationem alens. Testificatio biodynamica Demetris in plus quam quinquaginta civitatibus adhibentur ad confirmanda opera biodynamica normas internationales productionis et rationis habere.[2] Programma testificationis Demeter anno 1928 constitutum est, et sic primum pittacium oecologicum victuum per rationes organicas productorum fuit.[3]

Haec testificatio, veterrima traditionalis testificatio organica in Europa constituta, amplissimus agriculturae organicae gradus habetur. Testificatio biodynamica Demetris impetrata difficile factu est, quotannisque renovari debet.[4] Quae biodiversitatem et conservationem oecosystematis, custodiam soli, integritatem pecoris, interdictionem organismorum genetice effectorum, et sententiam fundum organismum holisticum vivum esse requirit.[1][5] Testificatio exsecutionem normarum pro agricolis confirmat, fidem victuum virtutis emptoribus vicissim dans. Quod maius cibi pretium per nomen Demetris testificati significat, peraeque a 10 ad 30 centesimas.[6]

Origo Demetris fuit actio commune ad ordinanda opera agriculturae biodynamicae Berolini in Germania anno 1927 instituta. Demeter, nota mercatoria, anno 1928 in tabulas relata est. Societas ab Erhardo Bartsch, agronomo Germano, administrabatur, qui, circulum usu comparatum agricolarum anthroposophicarum administrans, nomen Demetris elegit, una cum Francisco Dreidax, chemico Germano. Dreidax evolutionem normarum Demetris et continentiam qualitatis praestitit. Demeter ad tempus anno 1941 iacere coepit, cum respublica nazista unionem pro agricultura biodynamica dissolveret; societas autem in Germania post bellum redintegrata est. Anno 1997, undeviginti liberae Demetris organizationes ex omnibus continentibus societatem Demetrem Internationalem coierunt.

  1. 1.0 1.1 Commission for Environmental Cooperation and TerraChoice Environmental Services Inc, Environmental and Other Labelling of Coffee: the role of mutual recognition, supporting cooperative action (Maio 2004). Textus PDF.
  2. Demeter certification in New Zealand, www.biodynamic.org.nz.
  3. Steve Diver, "Biodynamic Farming & Compost Preparation," Alternative Farming Systems Guide: ATTRA (Februario 1999). Textus PDF.
  4. Biodynamic Berries: Ancient ways are the next step in organic winemaking.
  5. Overview of Demeter certification requirements.
  6. Stephan Rist et Lucas Rist, "Towards a post-materialist understanding of science – lessons learnt form the interface of biodynamic agriculture and research." Acroasis in conventu Bridging Scales and Epistemologies: Linking Local Knowledge with Global Science in Multi-Scale Assessments habita, Martio 2004. Textus (PDF).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]